Rogerius Josephus Boscovich: Theoria philosophiae naturalis - page 63

etiam, tum inprimis demonstravi in dissertatione
De Lege Virium in Natura existentium
a num. 59.
g
Accedit autem illud, quod illa, quæ videtur ipsi esse perfectio maxima, quod
nimirum eandem sequantur legem globi integri, quam particulæ minimæ, nulli fere usui
est in Natura; si res accurate ad exactitudinem absolutam exigatur; cum nulli in Natura
sint accurate perfecti globi paribus a centro distantiis homogenei, nam præter non
exiguam inæqualitatem interioris textus, & irregularitatem, quam ego quidem in Tellure
nostra demonstravi in Opere, quod de
Litteraria Expeditione per Pontificiam ditionem
inscripsi, in reliquis autem planetis, & cometis suspicari possumus ex ipsa saltem
analogia, præter scabritiem superficiei, quæ utique est aliqua, satis patet, ipsa rotatione
circa proprium axem induci in omnibus compressionem aliquam, quæ ut ut exigua,
exactam globositatem impedit, adeoque illam assumptam perfectionem maximam
corrumpit. Accedit autem & illud, quod Newtoniana determinatio rationis reciprocæ
duplicatæ distantiarum locum habet tantummodo in globis materia continua
constantibus sine ullis vacuolis, qui globi in Natura non existunt, & multo minus a me
admitti possunt, qui non vacuum tantummodo disseminatum in materia, ut Philosophi
jam sane passim, sed materiam in immenso vacuo innatantem, & punctula a se invicem
remota, ex quibus, qui apparentes globi fiant, illam habere proprietatem non possunt
rationis reciprocæ duplicatæ distantiarum, adeoque nec illius perfectionis creditæ
maxime perfectam, absolutamque applicationem.
[58]
Demum & illud nonnullis difficultatem parit summam in hac Theoria Virium, quod
censeant, phænomena omnia per impulsionem explicari debere, & immediatum
contactum, quem ipsum credant evidenti sensuum testimonio evinci; hinc huiusmodi
nostras vires
immechanicas
appellant, & eas, ut & Newtonianorum generalem
gravitatem, vel idcirco rejiciunt, quod mechanicæ non sint, & mechanismum, quem
Newtoniana labefactare coeperat, penitus evertant. Addunt autem etiam per jocum ex
serio argumento petito a sensibus, baculo utendum esse ad persuadendum neganti
contactum. Quod ad sensuum testimonium pertinet, exponam uberius infra, ubi de
extensione agam, quæ eo in genere habeamus præjudicia, & unde: cum nimirum ipsis
sensibus tribuamus id, quod nostræ ratiocinationis, atque illationis vitio est tribuendum.
Satis erit hic monere illud, ubi corpus ad nostra organa satis accedat, vim repulsivam,
saltem illam ultimam, debere in organorum ipsorum fibris excitare motus illos ipsos, qui
excitantur in communi sententia ab impenetrabilitate, & contactu, adeoque eundem
tremorem ad cerebrum propagari, & eandem excitari debere in anima perceptionem,
quæ in communi sententia excitaretur; quam ob rem ab iis sensationibus, quæ in hac
ipsa Theoria Virium haberentur, nullum utique argumentum desumi potest contra ipsam,
quod ullam vim habeant utcunque tenuem.
128. Quod pertinet ad explicationem phænomenorum per impulsionem immediatam,
monui sane superius, quanto felicius, ea prorsus omissa, Newtonus explicarit
Astronomiam, & Opticam; & patebit inferius, quanto felicius phænomena quæque
præcipua sine ulla immediata impulsione explicentur. Cum iis exemplis, tum aliis,
commendatur abunde ea ratio explicandi phænomena, quæ adhibet vires agentes in
aliqua distantia. Ostendant isti vel unicum exemplum, in quo positive probare possint,
per immediatam impulsionem communicari motum in Natura. Id sane ii præstabunt
nunquam; cum oculorum testimonium ad excludendas distantias illas minimas, ad quas
primum crus repulsivum pertinet, & contorsiones curvæ circa axem, quæ oculos
necessario fugiunt, adhibere non possint; cum contrario ego positive argumento
g
Quæ huc pertinent, & continentur novem numeris ejus Dissertations incipiendo a 59, habentur in fine
Supplem. § 4.
Objectio ex
præjudicio pro
impulsione, & ex
testimonio
sensuum:
responsio ad hanc
posteriorem.
Felicius explicari
omnia sine
impulsione: eam
nusquam positive
probari.
1...,53,54,55,56,57,58,59,60,61,62 64,65,66,67,68,69,70,71,72,73,...263
Powered by FlippingBook