Rogerius Josephus Boscovich: Theoria philosophiae naturalis - page 53

eam inducit magis, quod quæ maxime conferunt ad ejusmodi dispositionem, necessario
respectu diversarum frondium diversa non nihil esse debeant. Omissa ipsa earum forma
in semine, solares radii, humoris ad nutritionem necessarii quantitas, distantia, a qua
debet is progredi, ut ad locum suum deveniat, aura ipsa, & agitatio inde orta, non sunt
omnino similia, sed diversitatem aliquam habent, ex qua diversitas in massas inde
efformatas redundat.
97. Patet igitur, varietatem illam a numero pendere combinationum possibilium in
numero punctorum necessario ad sensationem, & circumstantiarum, quæ ad
formationem massæ sunt necessariæ, adeoque ejusmodi inductionem extendi ad
elementa non posse. Quin immo illa tanta similitudo, quæ cum exigua dissimilitudine
commixta invenitur in tam multis corporibus, indicat potius similitudinem ingentem in
elementis. Nam ob tantum possibilium combinationum numerum, massæ elementorum
etiam penitus homogeneorum debent a se invicem differre plurimum, adeoque si
elementa heterogenea sint, in immensum majorem debent habere dissimilitudinem,
quam ipsa prima elementa, ex quibus idcirco nullæ massæ, ne tantillum quidem, similes
provenire deberent. Cum elementa multo minus dissimilia esse debeant, quam aggregata
elementorum, multo magis ad elementorum homogeneitatem valere debet illa
quæcunque similitudo, quam in corporibus observamus, potissimum in tam multis, quæ
ad eandem pertinent speciem, quam ad homogeneitatem eorundem tam exiguum illud
discrimen, quod in aliis tam multis observatur. Rem autem penitus conficit illa tanta
similitudo, qua superius usi sumus, in primo crure exhibente impenetrabilitatem, & in
postremo exhibente gravitatem generalem, quæ crura cum ob hasce proprietates
corporibus omnibus adeo generales, adeo inter se in omnibus similia sint, etiam reliqui
arcus curvæ exprimentis vires omnimodam similitudinem indicant pro corporibus
itidem omnibus.
98. Superest, quod ad hanc rem pertinet, illud unum iterum hic monendum, quod ipsum
etiam initio hujus Operis innui, ipsam Naturam, & ipsum analyseos ordinem nos ducere
ad simplicitatem & homogeneitatem elementorum, cum nimirum, quo analysis
promovetur magis, eo ad pauciora, & inter se minus discrepantia principia deveniatur,
uti patet in resolutionibus Chemicis. Quam quidem rem ipsum litterarum, & vocum
exemplum multo melius animo sistet. Fieri utique possent nigricantes litteras, non ductu
atramenti continue, sed punctulis rotundis nigricantibus, & ita parum a se invicem
remotis, ut intervalla non nisi ope microscopii discerni possent, & quidem ipsæ
litterarum formæ pro typis fieri pos-
[45]
-sent ex ejusmodi rotundis sibi proximis
cuspidibus constantes. Concipiatur ingens quædam bibliotheca, cujus omnes libri
constent litteris impressis, ac sit incredibilis in ea multitudo librorum conscriptorum
linguis variis, in quibus omnibus forma characterum sit eadem. Si quis scripturæ
ejusmodi, & linguarum ignarus circa ejusmodi libros, quos omnes a se invicem
discrepantes intueretur, observationem institueret cum diligenti contemplatione; primo
quidem inveniret vocum farraginem quandam, quæ voces in quibusdam libris
occurrerent sæpe, cum eædem in aliis nusquam apparerent, & inde lexica posset
quædam componere totidem numero, quot idiomata sunt, in quibus singulis omnes
ejusdem idiomatis voces reperirentur, quæ quidem numero admodum pauca essent,
discrimine illo ingenti tot, tam variorum librorum redacto ad illud usque adeo minus
discrimen, quod contineretur lexicis illis, & haberetur in vocibus ipsa lexica
constituentibus. At inquisitione promota, facile adverteret, omnes illas tam varias voces
constare ex 24 tantummodo diversis litteris, discrimen aliquod inter se habentibus in
Similitudine
qualicunque in
aliquibus
magis probari
homogeneitate
m, quam
dissimilitudine
heterogenei-
tatem.
Homogeneitate
m ab analysi
Naturæ
insinuari;
exemplum a
libris, litteris,
punctulis.
1...,43,44,45,46,47,48,49,50,51,52 54,55,56,57,58,59,60,61,62,63,...263
Powered by FlippingBook