Rogerius Josephus Boscovich: Theoria philosophiae naturalis - page 51

in dissertatione
De Lege Continuitatis
, & alibi. Intervallum quodcunque finitum erit, &
divisibile utique in infinitum per interpositionem aliorum, atque aliorum punctorum,
quæ tamen singula, ubi fuerint posita, finita itidem erunt, & aliis pluribus, finitis tamen
itidem, ubi extiterint, locum relinquent, ut infinitum sit tantummodo in possibilibus, non
autem in existentibus, in quibus possibilibus ipsis omnem possibilium seriem idcirco
ego appellare soleo constantem terminis finitis in infinitum, quod quæcunque, quæ
existant, finita esse debeant, sed nullus sit existentium finitus numerus ita ingens, ut alii,
& alii majores, sed itidem finiti, haberi non possint, atque id sine ullo limite, qui
nequeat præteriri. Hoc autem pacto, sublato ex existentibus omni actuali infinite,
innumeræ sane difficultates auferentur.
91. Cum igitur & positive argumento, a lege virium positive demonstrata desumpto,
simplicitas, & inextensio primorum materiæ elementorum deducatur, tam multis aliis
vel indiciis fulciatur, vel emolumentis inde derivatis confirmetur; ipsa itidem admitti
jam debet, ac supererit quærendum illud tantummodo, utrum hæc elementa homogenea
censeri debeant, & inter se prorsus similia, ut ea initio assumpsimus, an vero
heterogenea, ac dissimilia.
92. Pro homogeneitate primorum materiæ elementorum illud est quoddam veluti
principium, quod in simplicitate, & inextensione conveniant, ac etiam vires quasdam
habeant utique omnia. Deinde curvam ipsam virium eandem esse omnino in omnibus
illud indicat, vel etiam evincit, quod primum crus repulsivum impenetrabilitatem secum
trahens, & postremum attractivum gravitatem definiens, omnino communia in omnibus
sint: nam corpora omnia æque impenetrabilia sunt, & vero etiam æque gravia pro
quantitate materiæ suae, uti satis
[42]
evincit æqualis velocitas auri, & plumæ cadentis
in Boyliano recipiente. Si reliquus curvæ arcus intermedius esset difformis in diversis
materiæ punctis; infinities probabilius esset, difformitatem extendi etiam ad crus
primum, & ultimum, cum infinities plures sint curvæ, quæ, cum in reliquis differant
partibus, differant plurimum etiam in hisce extremis, quam quæ in hisce extremis
tantum modo tam arete consentiant. Et hoc quidem argumento illud etiam colligitur,
curvam virium in quavis directione ab eodem primo materiæ elemento, nimirum ab
eodem materiæ puncto eandem esse, cum & primum impenetrabilitatis, & postremum
gravitatis crus pro omnibus directionibus sit ad sensum idem. Cum primum in
dissertatione
De Viribus Vivis
hanc Theoriam protuli, suspicabar diversitatem legis
virium respondentis diversis directionibus; sed hoc argumento adi majorem
simplicitatem, & uniformitatem deinde adductus sum. Diversitas autem legum virium
pro diversis particulis, & pro diversis respectu ejusdem particulæ directionibus, habetur
utique ex diverso numero, & positione punctorum eam componentium, qua de re
inferius aliquid.
93. Nec vero huic homogeneitati opponitur inductionis principium, quo ipsam
Leibnitiani oppugnare solent, nec principium rationis sufficientis, atque
indiscernibilium, quod superius innui numero 3. Ifinitam Divini Conditoris mentem, ego
quidem omnino arbitror, quod & tam multi Philosophi censuerunt, ejusmodi
perspicacitatem habere, atque intuitionem quandam, ut ipsam etiam, quam
individuationem appellant, omnino similium individuorum cognoscat, atque illa inter se
omnino discernat. Rationis autem sufficientis principium falsum omnino esse censeo, ac
ejusmodi, ut omnem veræ libertatis ideam omnino tollat; nisi pro ratione, ubi agitur de
voluntatis determinatione, ipsum liberum arbitrium, ipsa libera determinatio assumatur,
quod nisi fiat in voluntate divina, quæcunque existunt, necessario existunt, &
In extensionem
admitti oportere;
quærendum de
homogeneitate.
Homogeneitatem
suaderi ab
homogeneitate a
primi, & ultimi
asymptotici cruris
pro punctis
omnibus.
Nihil contra
deduci ex
principio
indiscernibilium,
& rationis
sufficientis.
1...,41,42,43,44,45,46,47,48,49,50 52,53,54,55,56,57,58,59,60,61,...263
Powered by FlippingBook