Rogerius Josephus Boscovich: Theoria philosophiae naturalis - page 52

quæcunque non existunt, ne possibilia quidem erunt, vera aliqua possibilitate, uti facile
admodum demonstratur; quod tamen si semel admittatur, mirum sane, quam prona
demum ad fatalem necessitatem patebit via. Quamobrem potest divina voluntas
determinari ex toto solo arbitrio suo ad creandum hoc individuum potius, quam illud ex
omnibus omnino similibus, & ad ponendum quodlibet ex iis potius eo loco, quo ponit,
quam loco alterius. Sed de rationis sufficientis principio hæc ipsa fusius pertractavi tum
in aliis locis pluribus, tum in Stayanis Supplementis, ubi etiam illud ostendi, id
principium nullum habere usum posse in iis ipsis casibus, in quibus adhibetur, &
prædicari solet tantopere, atque id idcirco, quod nobis non innotescant rationes omnes,
quas tamen oporteret utique omnes nosse ad hoc, ut eo principio uti possemus,
affirmando, nullam esse rationem sufficientem pro hoc potius, quam pro illo
[43]
alio:
sane in exemplo illo ipso, quod adhiberi solet, Archimedis hoc principio æquilibrium
determinantis, ibidem ostendi, ex ignoratione causarum, sive rationum, quæ postea
detectæ sunt, ipsum in suæ investigationis progressu errasse plurimum, deducendo per
abusum ejus principii sphæricam figuram marium, ac Telluris.
94. Accedit & illud, quod illa puncta materiæ, licet essent prorsus similia in simplicitate,
& extensione, ac mensura virium, pendentium a distantia, possent alias habere
proprietates metaphysicas diversas inter se, nobis ignotas, quæ ipsa etiam apud ipsos
Leibnitianos discriminarent.
95. Quod autem attinet ad inductionem, quam Leibnitiani desumunt a dissimilitudine,
quam observamus in rebus omnibus, cum nimirum nusquam ex. gr. in amplissima silva
reperire sit duo folia prorsus similia; ea sane me nihil movet; cum nimirum illud
discrimen sit proprietas relativa ad rationem aggregati, & nostros sensus, quos singula
materiæ elementa non afficiunt vi sufficiente ad excitandam in animo ideam, nisi multa
sint simul, & in molem majorem excrescant. Porro scimus utique combinationes
ejusdem numeri terminorum in immensum excrescere, si ille ipse numerus sit aliquanto
major. Solis 24 litterulis Alphabeti diversimode combinatis formantur voces omnes,
quibus huc usque usa sunt omnia idiomata, quæ extiterunt, & quibus omnia illa, quæ
possunt existere, uti possunt. Quid si numerus earum existeret tanto major, quanto major
est numerus punctorum materiæ in quavis massa sensibili? Quod ibi diversus est
litterarum diversarum ordo, id in punctis etiam prorsus homogeneis sunt positiones, &
distantiæ, quibus variatis, variatur utique forma, & vis, qua sensus afficitur in
aggregatis. Quanto major est numerus combinationum diversarum possibilium in massis
sensibilibus, quam earum massarum, quas possumus observare, & inter se conferre (qui
quidem ob distantias, & directiones in infinitum variabiles præscindendo ab æquilibrio
virium, est infinitus, cum ipso æquilibrio est immensus); tanto major est improbabilitas
duarum massarum omnino similium, quam omnium aliquantisper saltem inter se
dissimilium.
96. Et quidem accedit illud etiam, quod alicujus dissimilitudinis in aggregatis physicam
quoque rationem cernimus in iis etiam casibus, in quibus maxime inter se similia esse
deberent. Cum enim mutuæ vires ad distantias quascunque pertineant; status
uniuscujusque puncti pendebit saltem aliquantisper a statu omnium aliorum punctorum,
quæ sunt in Mundo. Porro utcunque puncta quædam sint parum a se invicem remota, uti
sunt duo folia in eadem silva, & multo magis in eodem ramo; adhuc tamen non eandem
prorsus relationem distantiæ, & virium habent ad reliqua omnia materiæ puncta, quæ
[44]
sunt in Mundo, cum non eundem prorsus locum obtineant; & inde jam in aggregate
discrimen aliquod oriri debet, quod perfectam similitudinem omnino impediat. Sed illud
Posse etiam
puncta convenire
in iis, differre in
aliis.
Non valere hic
principium
inductionis a
massis: eas
differre ex
diversis
combinationibus.
Physica ratio
discriminis in
pluribus massis ut
in foliis.
1...,42,43,44,45,46,47,48,49,50,51 53,54,55,56,57,58,59,60,61,62,...263
Powered by FlippingBook