Rogerius Josephus Boscovich: Theoria philosophiae naturalis - page 56

br
usque ad
zero
in E; tum omnes oppositas majores usque ad posteriorem
dh
. Qui in ea
veluti imagine mentis oculos defigat, is omnem apparentem difficultatem videbit plane
sibi penitus evanescere.
105. Quod autem additur de postremo repulsionis gradu, & primo attractionis nihil sane
probaret, quando etiam essent aliqui ii gradus postremi, & primi; nam ab altero eorum
transiretur ad alterum per intermedium illud
zero
, & ex eo ipso, quod illi essent
postremus, ac primus, nihil omitteretur intermedium, quæ tamen sola intermedii omissio
continuitatis legem evertit, & saltum inducit. Sed nec habetur ullus gradus postremus,
aut primus, sicut nulla ibi est ordinata postrema, aut prima, nulla lineola omnium
minima. Data quacunque lineola utcunque exigua, aliæ illa breviores habentur minores,
ac minores ad infinitum sine ulla ultima, in quo ipso stat, uti supra etiam monuimus,
continuitatis natura. Quamobrem qui primum, aut ultimum sibi confingit in lineola, in
vi, in celeritatis gradu, in tempusculo, is naturam continuitatis ignorat, quam supra hic
innui, & quam ego idcirco initio meæ dissertationis
De Lege Continuitatis
abunde
exposui.
106. Videri potest cuipiam saltem illud, ejusmodi legem virium, & curvam, quam in fig.
1 protuli, esse nimium complicatam, compositam, & irregularem, quæ nimirum
coalescat ex ingenti numero arcuum jam attractivorum, jam repulsivorum, qui inter se
nullo pacto cohæreant; rem eo redire, ubi erat olim, cum apud Peripateticos pro singulis
proprietatibus corporum singulæ qualitates distinctæ, & pro diversis speciebus diversæ
formæ substantiales confingebantur ad arbitrium. Sunt autem, qui & illud addant,
repulsionem, & attractionem esse virium genera inter se diversa; satius esse, alteram
tantummodo adhibere, & repulsionem explicare tantummodo per attractionem minorem.
107. Inprimis quod ad hoc postremum pertinet, satis patet, per positivam meæ Theoriæ
probationem immediate evinci repulsionem ita, ut a minore attractione repeti omnino
non possit; nam duæ materiæ particulæ si etiam solæ in Mundo essent, & ad se invicem
cum aliqua velocitatum inæqualitate accederent, deberent utique ante contactum ad
æqualitatem devenire vi, quæ a nulla attractione pendere posset.
108. Deinde vero quod pertinet ad duas diversas species attractionis, & repulsionis; id
quidem licet ita se haberet, ni-
[49]
-hil sane obesset, cum positive argumento evincatur
& re pulsio, & attractio, uti vidimus; at id ipsum est omnino falsum. Utraque vis ad
eandem pertinet speciem, cum altera respectu alterius negativa sit, & negativa a
positivis specie non differant. Alteram negativam esse respectu alterius, patet inde, quod
tantummodo differant in directione, quæ in altera est prorsus opposita directioni alterius;
in altera enim habetur determinatio ad accessum, in altera ad recessum, & uti recessus,
& accessus sunt positivum, ac negativum; ita sunt pariter & determinationes ad ipsos.
Quod autem negativum, & positivum ad eandem pertineant speciem, id sane patet vel ex
eo principio:
magis, & minus non differunt specie
. Nam a positive per continuam
subtractionem, nimirum diminutionem, habentur prius minora positiva, tum
zero
, ac
demum negativa, continuando subtractionem eandem.
109. Id facile patet exemplis solitis. Eat aliquis contra fluvii directionem versus locum
aliquem superiori alveo proximum, & singulis minutis perficiat remis, vel vento 100
hexapedas, dum a cursu fluvii retroagitur per hexapedas 40; is habet progressum
hexapedarum 60 singulis minutis. Crescat autem continue impetus fluvii ita, ut
retroagatur per 50, tum per 60, 70, 80, 90, 100, 110, 120, &c. Is progredietur per 50, 40,
Nullum esse post
remum
attractionis, &
primum
repulsionis
gradum, qui si
essent, adhuc
transiri per omnes
intermedios.
Objectio ad
apparenti
compositione
curvæ, & duobus
virium generibus.
Responsio: vim
repulsivam
positive
demonstrari
præter
attractionem.
Hinc nihil obstare,
si diversi suit
generis; sed esse
ejusdem uti sunt
positiva, &
negativa.
Probatio hujus a
progressu, &
regressu, in
fluvio.
1...,46,47,48,49,50,51,52,53,54,55 57,58,59,60,61,62,63,64,65,66,...263
Powered by FlippingBook