Rogerius Josephus Boscovich: Theoria philosophiae naturalis - page 61

121. Quoniam autem hic mentio injecta est gravitatis decrescentis accurate in ratione
reciproca duplicata distantiarum; cavendum, ne cui difficultatem aliquam pariat illud,
quod apud Physicos, & potissimum apud Astronomiæ mechanicæ cultores, habetur pro
comperto, gravitatem decrescere in ratione reciproca duplicata distantiarum accurate,
cum in hac mea Theoria lex virium discedat plurimum ab ipsa ratione reciproca
duplicata distantiarum. Inprimis in minoribus distantiis vis integra, quam in se mutuo
exercent particulæ, omnino plurimum discrepat a gravitate, quæ sit in ratione reciproca
duplicata distantiarum. Nam & vapores, qui tantam exercent vim ad se expandendos,
repulsionem habent utique in illis minimis distantiis a se invicem, non attractionem; &
ipsa attractio, quæ in cohæsione se prodit, est illa quidem in immensum major, quam
quæ ex generali gravitate consequitur; cum ex ipsis Newtoni compertis attractio
gravitati respondens
[55]
in globos homogeneos diversarum diametrorum sit in eadem
ratione, in qua sunt globorum diametri, adeoque vis ejusmodi in exiguam particulam est
eo minor gravitate corporum in Terram, quo minor est diameter particulæ diametro
totius Terræ, adeoque penitus insensibilis. Et idcirco Newtonus aliam admisit vim pro
cohæsione, quæ decrescat in ratione majore, quam sit reciproca duplicata distantiarum;
& multi ex Newtonianis admiserunt vim respondentem huic formulæ
3
+
2
, cujus
prior pars respectu posterioris sit in immensum minor, ubi
x
sit in immensum major
unitate assumpta; sit vero major, ubi
x
sit in immensum minor, ut idcirco in satis magnis
distantiis evanescente ad sensum prima parte, vis remaneat quam proxime in ratione
reciproca duplicata distantiarum
x
, in minimis vero distantiis sit quam proxime in
ratione reciproca triplicata: usque adeo ne apud Newtonianos quidem servatur omnino
accurate ratio duplicata distantiarum.
122. Demonstravit quidem Newtonus, in ellipsibus planetariis, eam, quam Astronomi
lineam apsidum nominant, & est axis ellipseos, habituram ingentem motum, si ratio
virium a reciproca duplicata distantiarum aliquanto magis aberret, cumque ad sensum
quiescant in earum orbitis apsidum lineæ, intulit, eam rationem observari omnino in
gravitate. At id nequaquam evincit, accurate servari illam legem, sed solum proxime,
neque inde ullum efficax argumentum contra meam Theoriam deduci potest. Nam
inprimis nec omnino quiescunt illæ apsidum lineæ, sive, quod idem est, aphelia
planetarum, sed motu exiguo quidem, at non insensibili prorsus, moventur etiam
respectu fixarum, adeoque motu non tantummodo apparente, sed vero. Tribuitur is
motus perturbationi virium ortæ ex mutua planetarum actione in se invicem; at illud
utique huc usque nondum demonstratum est, ilium motum accurate respondere
actionibus reliquorum planetarum agentium in ratione reciproca duplicata distantiarum;
neque enim adhuc sine contemptibus pluribus, & approximationibus a perfectione, &
exactitudine admodum remotis solutum est problema, quod appellant, trium corporum,
quo quæratur motus trium corporum in se mutuo agentium in ratione reciproca duplicata
distantiarum, & utcunque projectorum, ac illæ ipsæ adhuc admodum imperfectæ
solutiones, quæ prolatæ huc usque sunt, inserviunt tantummodo particularibus
quibusdam casibus, ut ubi unum corpus sit maximum, & remotissimum, quemadmodum
Sol, reliqua duo admodum minora & inter se proxima, ut est Luna, ac Terra, vel remota
admodum a majore, & inter se, ut est Jupiter, & Saturnus. Hinc nemo hucusque
accuratum instituit, aut etiam instituere potuit calculum pro actione perturbativa
omnium planetarum, quibus si accedat actio perturbativa cometarum, qui, nec scitur,
quam multi sint, nec quam longe abeant; multo adhuc magis evidenter patebit, nullum
inde confici posse argumentum
[56]
pro ipsa penitus accurata ratione reciproca
duplicata distantiarum.
Non obesse
theoriam
gravitatis; cujus
lex in minimis
distantiis locum
non habet.
Ex planetarum
apheliis erui eam
legem quam
proxime, non
accurate.
1...,51,52,53,54,55,56,57,58,59,60 62,63,64,65,66,67,68,69,70,71,...263
Powered by FlippingBook