Rogerius Josephus Boscovich: Theoria philosophiae naturalis - page 68

modi rei, ejusmodi litem, quam arbitror esse tantum de nomine, nihil omnino curo. Illos
modos debere admitti, ibi ego quidem positive demonstro: eos natura sua immobiles
esse, censeo ita, ut idcirco ejusmodi existendi modi per se inducant relationes prioris, &
posterioris in tempore, ulterioris, vel citerioris in loco, ac distantiæ cujusdam
determinatæ, & in spatio determinatæ positionis etiam, qui modi, vel eorum alter,
necessario mutari debeant, si distantia, vel etiam in spatio sola mutetur positio. Pro
quovis autem modo pertinente ad quodvis punctum, penes omnes infinitos modos
possibiles pertinentes ad quodvis aliud, mihi est unus, qui cum eo inducat in tempore
relationem coexistentiæ ita, ut existentiam habere uterque non possit, quin simul
habeant, & coexistant; in spatio vero, si existunt simul, inducant relationem
compenetrationis, reliquis omnibus inducentibus relationem distantiæ temporariæ, vel
localis, ut & positionis cujusdam localis determinatæ. Quoniam autem puncta materiæ
existentia habent semper aliquam a se invicem distantiam, & numero finita sunt; finitus
est semper etiam localium modorum coexistentium numerus, nec ullum reale continuum
efformat. Spatium vero imaginarium est mihi possibilitas omnium modorum localium
confuse cognita, quos simul per cognitionem præcisivam concipimus, licet simul omnes
existere non possint, ubi cum nulli sint modi ita sibi proximi, vel remoti, ut alii
viciniores, vel remotiores haberi non possint, nulla distantia inter possibiles habetur,
sive minima omnium, sive maxima. Dum animum abstrahimus ab actuali existentia, &
in possibilium serie finitis in infinitum constante terminis mente secludimus tam
minimæ, quam maximæ distantiæ limitem, ideam nobis efformamus continuitatis, &
infinitatis in spatio, in quo idem spatii punctum appello possibilitatem omnium
modorum localium, sive, quod idem est, realium localium punctorum pertinentium ad
omnia materiæ puncta, quæ si existerent, compenetrationis relationem inducerent, ut
eodem pacto idem nomino momentum temporis temporarios modos omnes, qui
relationem inducunt coexistentiæ. Sed de utroque plura in illis dissertatiunculis, in
quibus & analogiam persequor spatii, ac temporis multiplicem.
[65]
143. Continuitatem igitur agnosco in motu tantummodo, quod est successivum
quid, non coexistens, & in eo itidem solo, vel ex eo solo in corporeis saltem entibus
legem continuitatis admitto. Atque hinc patebit clarius illud etiam, quod superius innui,
Naturam ubique continuitatis legem vel accurate observare, vel affectare saltem. Servat
in motibus, & distantiis, affectat in aliis casibus multis, quibus continuitas, uti etiam
supra definivimus, nequaquam convenit, & in aliis quibusdam, in quibus haberi omnino
non potest continuitas, quæ primo aspectu sese nobis objicit res non aliquanto intimius
inspectantibus, ac perpendentibus: ex. gr. quando Sol oritur supra horizontem, si
concipiamus Solis discum ut continuum, & horizontem ut planum quoddam; ascensus
Solis fit per omnes magnitudines ita, ut a primo ad postremum punctum & segmenta
solaris disci, & chordæ segmentorum crescant transeundo per omnes intermedias
magnitudines. At Sol quidem in mea Theoria non est aliquid continuum, sed est
aggregatum punctorum a se invicem distantium, quorum alia supra illud imaginarium
planum ascendunt post alia, intervallo aliquo temporis interposito semper. Hinc accurata
illa continuitas huic casui non convenit, & habetur tantummodo in distantiis punctorum
singulorum componentium eam massam ab illo imaginario plano. Natura tamen etiam
hic continuitatem quandam affectat, cum nimirum illa punctula ita sibi sint invicem
proxima, & ita ubique dispersa, ac disposita, ut apparens quædam ibi etiam continuitas
habeatur, ac in ipsa distributione, a qua densitas pendet, ingentes repentini saltus non
fiant.
Ubi habeat
continuitatem
Natura ubi
affectet
tantummodo.
1...,58,59,60,61,62,63,64,65,66,67 69,70,71,72,73,74,75,76,77,78,...263
Powered by FlippingBook