Rogerius Josephus Boscovich: Theoria philosophiae naturalis - page 74

158. Quod autem pertinet ad ipsam corporum, & materiæ ideam, quæ videtur
extensionem continuam, & contactum partium involvere, in eo videntur mihi quidem
Cartesiani inprimis, qui tantopere contra præjudicia pugnare sunt visi, præjudiciis ipsis
ante omnes alios indulsisse. Ideam corporum habemus per sensus; sensus autem de
continuitate accurata judicare omnino non possunt, cum minima intervalla sub sensus
non cadant. Et quidem omnino certo deprehendimus illam continuitatem, quam in
plerisque corporibus nobis objiciunt sensus nostri, nequaquam haberi. In metallis, in
marmoribus, in vitris, & crystallis continuitas nostris sensibus apparet ejusmodi, ut nulla
percipiamus in iis vacua spatiola, nullos poros, in quo tamen hallucinari sensus nostros
manifesto patet, tum ex diversa gravitate specifica, quæ a diversa multitudine
vacuitatum oritur utique, tum ex eo, quod per illa insinuentur substantiæ plures, ut per
priora oleum diffundatur, per posteriora liberrime lux transeat, quod quidem indicat, in
posterioribus hisce potissimum ingentem pororum numerum, qui nostris sensibus
delitescunt.
159. Quamobrem jam ejusmodi nostrorum sensuum testimonium, vel potius noster
eorum ratiociniorum usus, in hoc ipso genere suspecta esse debent, in quo constat nos
decipi. Suspicari igitur licet, exactam continuitatem sine ullis spatiolis, ut in majoribus
corporibus ubique deest, licet sensus nostri illam videantur denotare, ita & in minimis
quibusvis particulis nusquam haberi, sed esse illusionem quandam sensuum
tantummodo, & quoddam figmentum mentis, reflexione vel non utentis, vel abutentis.
Est enim solemne illud hominibus, atque usitatum, quod quidem est maximorum
præjudiciorum fons, & origo præcipua, ut quidquid in nostris sensibus est nihil,
habeamus pro nihilo absolute. Sic utique per tot sæcula a multis est creditum, & nunc
etiam a vulgo creditur,
[73]
quietem Telluris, & diurnum Solis, ac fixarum motum
sensuum testimonio evinci, cum apud Philosophos jam constet, ejusmodi quæstionem
longe aliunde resolvendam esse, quam per sensus, in quibus debent eædem prorsus
impressiones fieri, sive stemus & nos, & Terra, ac moveantur astra, sive moveamur
communi motu & nos, & Terra, ac astra consistant. Motum cognoscimus per
mutationem positionis, quam objecti imago habet in oculo, & quietem per ejusdem
positionis permanentiam. Tam mutatio, quam permanentia fieri possunt duplici modo:
mutatio, primo si nobis immotis objectum moveatur; & permanentia, si id ipsum stet:
secundo, illa, si objecto stante moveamur nos; hæc, si moveamur simul motu communi.
Motum nostrum non sentimus, nisi ubi nos ipsi motum inducimus, ut ubi caput
circumagimus, vel ubi curru delati succutimur. Idcirco habemus tum quidem motum
ipsum pro nullo, nisi aliunde admoneamur de eodem motu per causas, quæ nobis sint
cognitæ, ut ubi
provehimur portu
, quo casu vector, qui jam diu assuevit ideæ littoris
stantis, & navis promotæ per remos, vel vela, corrigit apparentiam illius,
terræque
urbesque recedunt
, & sibi, non illis, motum adjudicat.
160. Hinc Philosophus, ne fallatur, non debet primis hisce ideis acquirere, quas e
sensationibus haurimus, & ex illis deducere consectaria sine diligenti perquisitione, ac
in ea quæ ab infantia deduxit, debet diligenter inquirere. Si inveniat, easdem illas
sensuum perceptiones duplici modo æque fieri posse; peccabit utique contra Logicæ
etiam naturalis leges, si alterum modum præ altero pergat eligere, unice, quia alterum
antea non viderat, & pro nullo habuerat, & idcirco alteri tantum assueverat. Id vero
accidit in casu nostro: sensationes habebuntur eædem, sive materia constet punctis
prorsus inextensis, & distantibus inter se per intervalla minima, quæ sensum fugiant, ac
vires ad illa intervalla pertinentes organorum nostrorum fibras sine ulla sensibili
interruptione afficiant, sive continua sit, & per immediatum contactum agat. Patebit
Sensus omnino
falli in illa tanta
continuitate in
extensionis, quam
nobis ingerunt.
Fons
præjudiciorum:
haberi pro nullis
in se, quæ sunt
nulla in nostris
sensibus: eorum
exempla.
Eorum correctio
ubi
deprehendatur,
rem alio etiam
modo cum
sensuum
apparentia
conciliari posse.
1...,64,65,66,67,68,69,70,71,72,73 75,76,77,78,79,80,81,82,83,84,...263
Powered by FlippingBook