Rogerius Josephus Boscovich: Theoria philosophiae naturalis - page 73

resolvi quæstio, qua quæratur, an substantia extensa, & impenetrabilis
[71]
hasce
proprietates conjungere possit cum facultate cogitandi, volendique.
156. Nec vero illud reponi potest, argumentum potissimum ad evincendum, materiam
cogitare non posse, deduci ab extensione, & partium compositione, quibus sublatis,
omne id fundamentum prorsus corruere, & ad materialismum sterni viam. Nam ego sane
non video, quid argumenti peti possit ab extensione, & partium compositione pro
incapacitate cogitandi, & volendi. Sensibilitas, præcipua corporum, & materiæ
proprietas, quæ ipsam adeo a spiritibus discriminat, non ab extensione continua, &
compositione partium pendet, uti vidimus, sed ab impenetrabilitate, quæ ipsa proprietas
ab extensione continua, & compositione non pendet. Sunt qui adhibent hoc argumentum
ad excludendam capacitatem cogitandi a materia, desumptum a compositione partium:
si materia cogitaret; singulæ ejus partes deberent singulas cogitationis partes habere,
adeoque nulla pars objectum perciperet; cum nulla haberet eam perceptionis partem,
quam habet altera. Id argumentum in mea Theoria amittitur; at id ipsum, meo quidem
judicio, vim nullam habet. Nam posset aliquis respondere, cogitationem totam
indivisibilem existere in tota massa materiæ, quæ certa partium dispositione sit prædita,
uti anima rationalis per tam multos Philosophos, ut ut indivisibilis, in omni corpore, vel
saltem in parte corporis aliqua divisibili existit, & ad ejusmodi præsentiam præstandam
certa indiget dispositione partium ipsius corporis, qua semel læsa per vulnus, ipsa non
potest ultra ibi esse; atque ut viventis corporei, sive animalis rationalis natura, &
determinatio habetur per materiam divisibilem, & certo modo constructam, una cum
anima indivisibili; ita ibi per indivisibilem cogitationem inhærentem divisibili materiæ
natura, & determinatio cogitantis haberetur. Unde aperte constat eo argumento amisso,
nihil omnino amitti, quod jure dolendum sit.
157. Sed quidquid de eo argumento censeri debeat, nihil refert, nec ad infirmandam
Theoriam positivis, & validis argumentis comprobatam, ac e solidissimis principiis
directa ratiocinatione deductam, quidquam potest unum, vel alterum argumentum
amissum, quod ad probandam aliquam veritatem aliunde notam, & a revelatis principiis
aut directe, aut indirecte confirmatam, ab aliquibus adhibeatur, quando etiam vim habeat
aliquam, quam, uti ostendi, superius allatum argumentum omnino non habet. Satis est,
si illa Theoria cum ejusmodi veritate conjungi possit, uti hæc nostra cum immaterialitate
spirituum conjungitur optime, cum retineat pro materia inertiam, impenetrabilitatem,
sensibilitatem, incapacitatem cogitandi, & pro spiritibus retineat incapacitatem
afficiendi sensus nostros per impenetrabilitatem, & facultatem cogitandi, ac volendi.
[72]
Ego quidem in ipsius materiæ, & corporeæ substantiæ definitione ipsa assumo
incapacitatem cogitandi, & volendi, & dico corpus massam compositam e punctis
habentibus vim inertiæ conjunctam cum viribus activis expressis in fig. 1, & cum
incapacitate cogitandi, ac volendi, qua definitione admissa, evidens est, materiam
cogitare non posse; quæ erit metaphysica quædam conclusio, ea definitione admissa,
certissima: tum ubi solæ rationes physicæ adhibeantur, dicam, hæc corpora, quæ meos
afficiunt sensus, esse materiam, quod & sensus afficiant per illas utique vires, & non
cogitent. Id autem deducam inde, quod nullum cogitationis indicium præstent; quæ erit
conclusio tantum physica, circa existentiam illius materiæ ita definitæ, æque physice
certa, ac est conclusio, quæ dicat lapides non habere levitatem, quod nunquam eam
prodiderint ascendendo sponte, sed semper e contrario sibi relicti descenderint.
Nihil amitti,
amisso argumento
eorum, qui a
compositione
partium deducunt
incapacitatem
cogitationis.
Etiam si quidpiam
amittatur;
theoriam positive
probari, & in ea
manere summum
discrimen inter
materiam, &
spiritum.
1...,63,64,65,66,67,68,69,70,71,72 74,75,76,77,78,79,80,81,82,83,...263
Powered by FlippingBook