Rogerius Josephus Boscovich: Theoria philosophiae naturalis - page 263

139. Licebit autem iam ex postremis duobus corollariis deducere alias duas notiones
centri percussionis, cum suis eorundem determinationibus. Potest primo appellari
centrum percussionis illud punctum, in quo tota systematis massa collecta eandem
velocitatem imprimeret massæ eidem incurrendo m eam eodem suo puncto cum eadem
velocitate, quæ videtur omnium aptissima centri percussionis notio. Centrum
percussionis in ea acceptione determinatur admodum eleganter ope corollarii 3: jacet
nimirum inter centrum gravitatis, & centrum oscillationis ita, ut ejus distantia ab axe
rotationis sit media geometrice proportionalis inter illorum distantias, vel ubivis in recta
axi parallela ducta per punctum ita inventum. Potest secundo appellari centrum
percussionis illud punctum, per quod si fiat percussio, imprimitur velocitas omnium
maxima massæ, in
[311]
quam incurritur. In hac acceptione centrum percussionis itidem
eleganter determinatur per corollarium quartum, mutando eam distantiam in ratione
subduplicata massæ, in quam incurritur, ad massam totius systematis.
140. In hoc secundo sensu acceptum, & investigatum esse centrum percussionis a
summo Geometra Celeberrimo Pisano Professore Perrellio, nuper mihi significavit Vir
itidem Doctissimus, & geometra insignis Eques Mozzius, qui & suam mihi ejus centri
determinationem exhibuit pro casu systematis continentis unicam massam in rectilinea
virga inflexili.
141. Libuit rem longe alia methodo hic erutam generaliter, & cum superioribus omnibus
conspirantem, ac ex iis sponte propemodum profluentem proponere, ut innotescat mira
sane fœcunditas Theorematis simplicissimi pertinentis ad rationem virium
compositarum in systemate massarum trium. Sed de his omnibus jam satis.
D
ABAM
F
LORENTIÆ
, 17
Junii,
1758.
FINIS.
Duæ aliæ
acceptiones centri
percussionis, &
ejus determinatio
ex superioribus.
A quo ita
consideratum, &
pro particulari
casu
determinatum.
Hic generalius, &
aliter determi-
natum ad
fœcundi-tatem
Theoriæ
ostendendam.
1...,253,254,255,256,257,258,259,260,261,262 263
Powered by FlippingBook