Rogerius Josephus Boscovich: Theoria philosophiae naturalis - page 65

movendas fibras, & propagandum motum ad cerebrum: massis indiguerunt, sive
elementorum aggregatis, quæ ipsas impellerent collata vi. Hæc omnia aggregata
constabant partibus, quarum partium extremæ sumptæ hinc, & inde, debebant a se
invicem distare per aliquod intervallum, nec ita exiguum. Hinc factum est, ut nullam
unquam per sensus acquirere potuerimus ideam pertinentem ad materiam, quæ simul &
extensionem, & partes, ac divisibilitatem non involverit. Atque idcirco quotiescunque
punctum nobis animo sistimus, nisi reflexione utamur, habemus ideam globuli
cujusdam perquam exigui, sed tamen globuli rotundi, habentis binas superficies
oppositas distinctas.
133. Quamobrem ad concipiendum punctum indivisibile, & inextensum; non debemus
consulere ideas quas immediate per sensus hausimus; sed eam nobis debemus efformare
per reflexionem. Reflexione adhibita non ita difficulter efformabimus nobis ideam
ejusmodi. Nam inprimi s ubi & extensionem, & partium compositionem conceperimus;
si utranque negemus; jam inextensi, & indivisibilis ideam quandam nobis
comparabimus per negationem illam ipsam eorum, quorum habemus ideam; uti
foraminis ideam habemus utique negando existentiam illius materiæ, quas deest in loco
foraminis.
134. Verum & positivam quandam indivisibilis, & inextensi puncti ideam poterimus
comparare nobis ope Geometriæ, & ope illius ipsius ideæ extensi continui, quam per
sensus hausimus, & quam inferius ostendemus, fallacem esse, ac fontem ipsum fallaciæ
ejusmodi aperiemus, quæ tamen ipsa ad indivisibilium, & inextensorum ideam nos
ducet admodum claram. Concipiamus planum quoddam prorsus continuum, ut mensam,
longum ex. gr. pedes duos; atque id ipsum planum concipiamus secari transversum
secundum longitudinem ita, ut tamen iterum post sectionem conjungantur partes, & se
contingant. Sectio illa erit utique limes inter partem dexteram & sinistram, longus
quidem pedes duos, quanta erat plani longitudo, at latitudinis omnino expers: nam ab
altera parte immediate motu continue transitur ad alteram, quæ, si illa sectio
crassitudinem haberet aliquam, non esset priori contigua. Illa sectio est limes secundum
crassitudinem inextensus, & indivisibilis, cui si occurrat altera sectio transversa eodem
pacto indivisibilis, & inextensa; oportebit utique, intersectio utriusque in superficie plani
concepti nullam omnino habeat extensionem in partem quamcumque. Id erit punctum
peni-
[61]
-tus indivisibile, & inextensum, quod quidem punctum, translate plano,
movebitur, & motu suo lineam describet, longam quidem, sed latitudinis expertem.
135. Quo autem melius ipsius indivisibilis natura concipi possit; quærat a nobis
quispiam, ut aliam faciamus ejus planæ massæ sectionem, quæ priori ita sit proxima, ut
nihil prorsus inter utramque intersit. Respondebimus sane, id fieri non posse: vel enim
inter novam sectionem, & veterem intercedet aliquid ejus materiæ, ex qua planum
continuum constare concipimus, vel nova sectio congruet penitus cum præcedente. En
quomodo ideam acquiremus etiam ejus naturas indivisibilis illius, & inextensi, ut aliud
indivisibile, & inextensum ipsi proximum sine medio intervallo non admittat, sed vel
cum eo congruat, vel aliquod intervallum relinquat inter se, & ipsum. Atque hinc patebit
etiam illud, non posse promoveri planum ipsum ita, ut illa sectio promoveatur
tantummodo per spatium latitudinis sibi æqualis. Utcunque exiguus fuerit motus, jam
ille novus sectionis locus distabit a præcedente per aliquod intervallum, cum sectio
sectioni contigua esse non possit.
Ideam puncti
reflexionem:
quomodo ejus
idea negativa
acquiratur.
Quomodo ejus
idea positiva per
limites, & limitum
intersectionem.
Natura inextensi,
quod non potest
esse inextenso
contiguum in
lineis.
1...,55,56,57,58,59,60,61,62,63,64 66,67,68,69,70,71,72,73,74,75,...263
Powered by FlippingBook