Rogerius Josephus Boscovich: Theoria philosophiae naturalis - page 55

cujus proprietates plures, & effectus deprehendimus; licet alia multa nobis incognita
eodem pertinentia supersint. Sic aurum incognitam, occultamque substantiam nemo
appellant, & multo minus ejusdem existentiam negabit idcirco, quod admodum
probabile sit, plures alias latere ipsius proprietates, olim forte detegendas, uti aliæ tam
multæ subinde detectæ sunt, & quia non patet oculis, qui sit particularum ipsum
componentium textus, quid, & qua ratione Natura ad ejus compositionem adhibeat.
Quod autem pertinet ad actionem in distans, id abunde ibidem prævenimus, cum inde
pateat fieri posse, ut punctum quodvis in se ipsum agat, & ad actionis directionem, ac
energiam determinetur ab altero puncto, vel ut Deus juxta liberam sibi legem a se in
Natura condenda stabilitam motum progignat in utroque pun-
[47]
-cto. Illud sane mihi
est evidens, nihilo magis occultam esse, vel explicatu, & captu difficilem productionem.
motus per hasce vires pendentes a certis distantiis, quam sit productio motus vulgo
concepta per immediatum impulsum, ubi ad motum determinat impenetrabilitas, quæ
itidem vel a corporum natura, vel a libera conditoris lege repeti debet.
103. Et quidem hoc potius pacto, quam per impulsionem, in motuum causas, & leges
inquirendum esse, illud etiam satis indicat, quod ubi huc usque, impulsione omissa,
vires adhibitæ sunt a distantiis pendentes, ibi sane tantummodo accurate definita sunt
omnia, at que determinata, & ad calculum redacta cum phænomenis congruunt ultra,
quam sperare liceret, accuratissime. Ego quidem ejusmodi in explicando, ac
determinando felicitatem nusquam alibi video in universa Physica, nisi tantummodo in
Astronomia mechanica, quæ abjectis vorticibus, atque omni impulsione submota, per
gravitatem generalem absolvit omnia, ac in Theoria luminis, & colorum, in quibus per
vires in aliqua distantia agentes, & reflexionem, & refractionem, & diffractionem
Newtonus exposuit, ac priorum duarum, potissimum leges omnes per calculum, &
Geometriam determinavit, & ubi illa etiam, quæ ad diversas vices facilioris transmissus,
& facilioris reflexionis, quas Physici passim relinquunt fere intactas, ac alia multa
admodum feliciter determinantur, explicanturque, quod & ego præstiti in dissertatione
De Lumine
, & præstabo hic in tertia parte; cum in ceteris Physicæ partibus plerumque
explicationes habeantur subsidariis quibusdam principiis innixae & vagæ admodum.
Unde jam illud conjectare licet, si ab impulsione immediata penitus recedatur, & sibi
constans ubique adhibeatur in Natura agendi ratio a distantiis pendens, multo sane
facilius, & certius explicatum iri cetera; quod quidem mihi omnino successit, ut patebit
inferius, ubi Theoriam ipsam applicavero ad Naturam.
104. Solent & illud objicere, in hac potissimum Theoria virium committi saltum ilium,
ad quem evitandum ea inprimis admittitur; fieri enim transitum ab attractionibus ad
repulsiones per saltum, ubi nimirum a minima ultima repulsione ad minimam primam
attractionem transitur. At isti continuitatis naturam, quam supra exposuimus,
nequaquam intelligunt. Saltus, cui evitando Theoria inducitur, in eo consistit, quod ab
una magnitudine ad aliam eatur sine transitu per intermedias. Id quidem non accidit in
casu exposito. Assumatur quæcunque vis repulsiva utcunque parva; tum quæcunque vis
attractiva. Inter eas intercedunt omnes vires repulsivæ minores usque ad
zero
, in quo
habetur determinatio ad conservandum præcedentem statum quietis, vel motus
uniformis in directum: tum omnes vires attractivae a
ze
-
[48]
-
ro
usque ad eam
determinatam vim, & omnino nullus erit ex hisce omnibus intermediis statibus, quem
aliquando non sint habitura puncta, quæ a repulsione abeunt ad attractionem. Id ipsum
facile erit contemplari in fig. 1, in qua a vi repulsiva
br
ad attractionem
dh
itur utique
continue motu puncti
b
ad
d
transeundo per omnes intermedias, & per ipsum
zero
in E
sine ullo saltu; cum ordinata in eo motu habitura sit omnes magnitudines minores priore
Sine impulsione
melius explicatam
esse hucusque
Naturam, &
melius
explicandam
imposterum.
Non fieri saltum
in transitu a vi
attractiva ad
repulsivam.
1...,45,46,47,48,49,50,51,52,53,54 56,57,58,59,60,61,62,63,64,65,...263
Powered by FlippingBook