Rogerius Josephus Boscovich: Theoria philosophiae naturalis - page 47

79. Duos alios nobis indicat limites ejusmodi, sive alias duas intersectiones, ut G & I,
phænomenum vaporum, qui oriuntur ex aqua, & aeris, qui a fixis corporibus gignitur;
cum in iis ante nulla particularum repulsio fuerit, quin immo fuerit attractio, ob
cohærentiam, qua, una parte retracta, altera ipsam consequebatur, & in illa tanta
expansione, & elasticitatis vi satis se manifesto prodat repulsio, ut idcirco a repulsione
in minimis distantiis ad attractionem alicubi sit itum, tum inde iterum ad repulsionem, &
iterum inde ad generalis gravitatis attractiones. Effervescentiæ, & fermentationes adeo
diversæ, in quibus cum adeo diversis velocitatibus eunt, ac redeunt, & jam ad se
invicem accedunt, jam recedunt a se invicem particulæ, indicant utique ejusmodi
limites, atque transitus multo plures; sed illos prorsus evincunt substantiæ molles, ut
cera, in quibus compressiones plurimæ acquiruntur cum distantiis admodum adversis, in
quibus, tamen omnibus limites haberi debent; nam, anteriore parte ad se attracta,
posteriores eam sequuntur, eadem propulsa, illæ recedunt, distantiis ad sensum non
mutatis, quod ob illas repulsiones in minimis distantiis, quæ contiguitatem impediunt,
fieri alio modo non potest, nisi si limites ibidem habeantur in iis omnibus distantiis inter
attractiones, & repulsiones, quæ nimirum requiruntur ad hoc, ut pars altera alteram
consequatur retractam, vel præcedat propulsam.
80. Habentur igitur plurimi limites, & plurimi flexus curvæ hinc, & inde ab axe præter
duos arcus, quorum prior ED in infinitum protenditur, & asymptoticus est, alter STV,
[37]
si gravitas generalis in infinitum protenditur, est asymptoticus itidem, & ita accedit
ad crus illud hyperbolæ gradus tertii, ut discrimen sensu percipi nequeat: nam cum ipso
penitus congruere omnino non potest; non enim posset ab eodem deinde discedere, cum
duarum curvarum, quarum diversa natura est, nulli arcus continui, utcunque exigui,
possint penitus congruere, sed se tantummodo secare, contingere, osculari possint in
punctis quotcunque, & ad se invicem accedere utcumque. Hinc habetur jam tota forma
curvæ virium, qualem initio proposui, directa ratiocinatione a Naturæ phænomenis, &
genuinis principiis deducta. Remanet jam determinanda constitutio primorum
elementorum materiæ ab iis viribus deducta, quo facto omnis illa Theoria, quam initio
proposui, patebit, nec erit arbitraria quædam hypothesis, ac licebit progredi ad
amovendas apparentes quasdam difficultates, & ad uberrimam applicationem ad omnem
Plures esse
debere, immo
plurimos transitus,
&
limites.
Hinc tota curvæ
forma cum binis
asymoptotis, &
pluribus flexibus,
ac sectionibus.
1...,37,38,39,40,41,42,43,44,45,46 48,49,50,51,52,53,54,55,56,57,...263
Powered by FlippingBook