Rogerius Josephus Boscovich: Theoria philosophiae naturalis - page 39

contenta intervallo EE', & primum habere debet, & ultimum. Hujus reales termini
terminum ilium nihili per se se excludunt, cum ipsum
esse
per se excludat
non esse
."
56. "Atque id quidem manifestum fit magis: si consideremus seriem aliquam
præcedentem realem, quam exprimant ordinatæ ad lineam continuam PL
g
, quæ
respondeat toti tempori AE ita, ut cuivis momento C ejus temporis respondeat ordinata
CL. Tum vero si momento E debeat fieri saltus ab ordinata E
g
ad ordinatam EG:
necessario ipsi momento E debent respondere binæ ordinatæ EG, E
g
. Nam in tota linea
PL
g
non potest deesse solum ultimum punctum
g
; cum ipso sublato debeat adhuc illa
linea terminum habere suum, qui terminus esset itidem punctum: id vero punctum
idcirco fuisset ante contiguum puncto
g
, quod est absurdum, ut in eadem dissertatione
De Lege Continuitatis
demonstravimus. Nam inter quodvis punctum, & aliud punctum
linea aliqua interjacere debet; quæ si non inter jaceat; jam illa puncta in unicum
coalescunt. Quare non potest deesse nisi lineola aliqua
g
L ita, ut terminus seriei
præcedentis sit in aliquo momento C præcedente momentum E, & disjuncto ab eo per
tempus quoddam continuum, in cujus temporis momentis omnibus ordinata sit nulla."
57. "Patet igitur discrimen inter transitum a vero nihilo, nimirum a quantitate
imaginaria, ad esse, & transitum ab una magnitudine ad aliam. In primo casu terminus
nihili non habetur; habetur terminus uterque seriei veram habentis existentiam, & potest
quantitas, cujus ea est series, oriri, vel occidere quantitate finita, ac per se excludere
non
esse
. In secundo casu necessario haberi debet utriusque seriei terminus, alterius nimirum
postremus, alterius primus. Quamobrem etiam in creatione, & in annihilatione potest
quantitas oriri, vel interire magnitudine finita, & primum, ac ultimum
esse
erit quoddam
esse
, quod secum non conjunget una
non esse
. Contra vero ubi magnitudo realis ab una
quantitate ad aliam transire debet per saltum; momento temporis, quo saltus
committitur, uterque terminus haberi deberet. Manet igitur illæsum argumentum
nostrum metaphysicum pro exclusione saltus a creatione & annihilatione, sive ortu, &
interitu."
58. "At hic illud etiam notandum est; quoniam ad ortum, & interitum considerandum
geometricas contemplationes assumpsimus, videri quidem prima fronte, aliquando etiam
realis seriei terminum postremum esse nihilum; sed re altius considerata, non erit vere
nihilum; sed status quidam itidem realis, & ejusdem generis cum præcdentibus, licet
alio nomine insignitus."
[27]
59. "Sit in Fig. 9. Linea AB, ut prius, ad quam linea quædam PL deveniat in G
(pertinet punctum G ad lineam PL, E ad AB continuatas, & sibi occurrentes ibidem), &
sive pergat ultra ipsam in GM, sive retro
resiliat per GM'. Recta CD habebit ordinatam
CL, quæ evanescet, ubi puncto C abeunte in E,
ipsa CD abibit in EF, tum in positione ulteriori
rectæ perpendicularis HI, vel abibit in
negativam HM, vel retro positiva regredietur
in HM'. Ubi linea altera cum altera coit, &
punctum E alterius cum alterius puncto G
congreditur, ordinata CL videtur abire in
nihilum ita, ut nihilum, quemadmodum &
Applicatio ad
creationem, &
annihilationem.
Illustratio ulterior
geometrica.
Aliquando videri
nihilum id, quod
est aliquid.
Ordinatam
nullam, ut &
distantiam nullam
existentium esse
compenetrationem
1...,29,30,31,32,33,34,35,36,37,38 40,41,42,43,44,45,46,47,48,49,...263
Powered by FlippingBook