Rogerius Josephus Boscovich: Theoria philosophiae naturalis - page 29

temporis in eo casu abrumpuntur; nec vero sunt nihil; licet spatium pure imaginarium sit
nihil. Sunt realis affectio rei mobilis fundata in ipsis modis localiter existendi, qui modi
etiam relationes inducunt distantiarum reales utique. Quod duo corpora magis a se ipsis
invicem distent, vel minus; quod localiter celerius moveantur, vel lentius; est aliquid
non imaginarie tantummodo, sed realiter diversum; in eo vero per immediatum
contactum saltus utique induceretur in eo casu, quo ego superius sum usus.
30. Et sane summus nostri ævi Geometra, & Philosophus Mac-Laurinus, cum etiam ipse
collisionem corporum contemplatus vidisset, nihil esse, quod continuitatis legem in
collisione corporum facta per immediatum contactum conservare, ac tueri posset, ipsam
continuitatis legem deserendam censuit, quam in eo casu omnino violari affirmavit in eo
opere, quod de Newtoni Compertis inscripsit, lib. I, cap. 4. Et sane sunt alii nonnulli,
qui ipsam continuitatis legem nequaquam admiserint, quos inter Maupertuisius, vir
celeberrimus, ac de Republica Litteraria optime meritus, absurdam etiam censuit, &
quodammodo inexplicabilem. Eodem nimirum in nostris de corporum collisione
contemplationibus devenimus Mac-Laurinus, & ego, ut videremus in ipsa immediatum
contactum, atque impulsionem cum continuitatis lege conciliari non posse. At quoniam
de impulsione, & immediate corporum contactu ille ne dubitari quidem posse
arbitrabatur, (nec vero scio, an alius quisquam omnem omnium corporum immediatum
contactum subducere sit ausus antea, utcunque aliqui aeris velum, corporis nimirum
alterius, in collisione intermedium retinuerint) continuitatis legem deseruit, atque
infregit.
31. Ast ego cum ipsam continuitatis legem aliquanto diligentius considerarim, &
fundamenta, quibus ea innititur, perpenderim, arbitratus sum, ipsam omnino e Natura
submoveri non posse, qua proinde retenta contactum ipsum immediatum submovendum
censui in collisionibus corporum, ac ea consectaria persecutus, quæ ex ipsa continuitate
servata sponte profluebant, directa ratiocinatione delatus sum ad eam, quam superius
exposui, virium mutuarum legem, quæ consectaria suo quæque ordine proferam, ubi
ipsa, quæ ad continuitatis legem retinendam argumenta me movent, attigero.
32. Continuitatis lex, de qua hic agimus, in eo sita est, uti superius innui, ut quævis
quantitas, dum ab una magnitudine ad aliam migrat, debeat transire per omnes
intermedias ejusdem generis magnitudines. Solet etiam idem exprimi nominando
transitum per gradus intermedios, quos quidem gradus Maupertuisius ita accepit, quasi
vero quædam exiguæ accessiones fierent momento temporis, in quo quidem is censuit
violari jam necessario legem ipsam, quæ utcunque exiguo saltu utique violatur nihilo
minus, quam maximo; cum nimi-
[14]
-rum magnum, & parvum sint tantummodo
respectiva; & jure quidem id censuit; si nomine graduum incrementa magnitudinis
cujuscunque momentanea intelligerentur. Verum id ita intelligendum est; ut singulis
momentis singuli status respondeant; incrementa, vel decrementa non nisi continuis
tempusculis.
33. Id sane admodum facile concipitur ope Geometriæ. Sit recta quædam AB in fig. 3,
ad quam referatur quædam alia linea CDE.
Exprimat prior ex iis tempus, uti solet utique in
ipsis horologiis circularis peripheria ab indicis
cuspide denotata tempus definire.
Quemadmodum in Geometria in lineis puncta
sunt indivisibiles limites continuarum lineas
Qui Continuita-
tis, legem
summoverint.
Theoriæ exortus,
ea lege, uti fieri
debet, retenta.
Lex Continuitatis
quid sit: discrimen
inter status, &
incrementa.
Geometriæ usus
ad eam exponen-
dam: momenta
punctis, tempera
continua lineis
expressa.
1...,19,20,21,22,23,24,25,26,27,28 30,31,32,33,34,35,36,37,38,39,...263
Powered by FlippingBook