Rogerius Josephus Boscovich: Theoria philosophiae naturalis - page 27

inextricablies; qua tamen divisione in infinitum ii indigent, qui nullam in corporibus
admittunt particulam utcunque exiguam compressionis omnis expertem penitus, atque
incapacem. Ii enim debent admittere, particulam quamcunque actu interpositis poris
distinctam, divisamque in plures pororum ipsorum velut parietes, poris tamen ipsis
iterum distinctos. Illud sane intelligi non potest, qui fiat, ut, ubi e vacuo spatio transitur
ad corpus, non aliquis continuus haberi debeat alicujus in se determinatæ crassitudinis
paries usque ad primum porum, poris utique carens; vel quomodo, quod eodem recidit,
nullus sit extimus, & superficiei externæ omnium proximus porus, qui nimirum si sit
aliquis, parietem habeat utique poris expertem, & compressionis incapacem, in quo
omnis argumenti superioris vis redit prorsus illæsa.
22. At ea etiam, utcunque penitus inintelligibili, sententia admissa, redit omnis eadem
argumenti vis in ipsa prima, & ultima corporum se immediate contingentium superficie,
vel si nullæ continuæ superficies congruant, in lineis, vel punctis. Quidquid enim sit id,
in quo contactus fiat, debet utique esse aliquid, quod nimirum impenetrabilitati
occasionem præstet, & cogat motum in sequente corpore minui, in præcedente augeri;
id, quidquid est, in quo exeritur impenetratibilitatis vis, quo fit immediatus contactus, id
sane velocitatem mutare debet per saltum, sine transitu per intermedia, & in eo
continuitatis lex abrumpi debet, atque labefactari, si ad ipsum immediatum contactum
illo velocitatum discrimine deveniatur. Id vero est sane aliquid in quacunque e sententiis
omnibus continuam extensionem tribuentibus materiæ. Est nimirum realis affectio
quædam corporis, videlicet ejus limes ultimus realis, superficies, realis superficiei limes
linea, realis lineæ limes punctum, qua affectiones utcunque in iis sententiis sint prorsus
inseparabiles
[11]
ab ipso corpore, sunt tamen non utique intellectu confictæ, sed reales,
quas nimirum reales dimensiones aliquas habent, ut superficies binas, linea unam, ac
realem motum, & translationem cum ipso corpore, cujus idcirco in iis sententiis debent,
esse affectiones quædam, vel modi.
23. Est, qui dicat, nullum in iis committi saltum idcirco, quod censendum sit, nullum
habere motum, superficiem, lineam, punctum, quæ massam habeant nullam. Motus,
inquit, a Mechanicis habet pro mensura massam in velocitatem ductam: massa autem est
superficies baseos ducta in crassitudinem, sive altitudinem, ex. gr. m prismatis. Quo
minor est ejusmodi crassitudo, eo minor est massa, & motus, ac ipsa crassitudine
evanescente, evanescat oportet & massa, & motus.
24. Verum qui sic ratiocinatur, inprimis ludit in ipsis vocibus. Massam vulgo appellant
quantitatem materiæ, & motum corporum metiuntur per massam ejusmodi, ac
velocitatem. At quemadmodum in ipsa geometrica quantitate tria genera sunt
quantitatum, corpus, vel solidum, quod trinam dimensionem habet, superficies quæ
binas, lineæ, quæ unicam, quibus accedit lineæ limes punctum, omni dimensione, &
extensione carens; sic etiam in Physica habetur in communi corpus tribus extensionis
speciebus præditum; superficies realis extimus corporis limes, prædita binis; linea,
limes realis superficiei, habens unicam; & ejusdem lineæ indivisibilis limes punctum.
Utrobique alterum alterius est limes, non pars, & quatuor diversa genera constituunt.
Superficies est nihil corporeum, sed non & nihil superficiale, quin immo partes habet, &
augeri potest, & minui; & eodem pacto linea in ratione quidem superficiei est nihil, sed
aliquid in ratione lineæ; ac ipsum demum punctum est aliquid in suo genere, licet in
ratione lineæ sit nihil.
Læsio legis
Continuitatis
saltem in primis
superficiebus, vel
punctis.
Objectio petita a
voce
massa
, &
motus, quæ
superficiebus, &
punctis non
conveniant.
Responsionis
initium:
superficiem
lineam punctum,
posita extensione
continua, esse
aliquid.
1...,17,18,19,20,21,22,23,24,25,26 28,29,30,31,32,33,34,35,36,37,...263
Powered by FlippingBook