Rogerius Josephus Boscovich: Theoria philosophiae naturalis - page 22

Mechanicam prius, tum ad Physicam fere universam applicaverim, ubi & quæ maxima
notatu digna erant, in memoratis dissertationibus ordine suo digessi omnia, & alia adjeci
quamplurima, quæ vel olim animo conceperam, vel modo sese obtulerunt scribenti, &
omnem hanc rerum farraginem animo pervolventi.
7. Prima elementa materiæ mihi sunt puncta prorsus indivisibilia, & inextensa, quæ in
imenso vacuo ita dispersa sunt, ut bina quævis a se invicem distent per aliquod
intervallum, quod quidem indefinite augeri potest, & minui, sed penitus evanescere non
potest, sine conpenetratione ipsorum punctorum: eorum enim contiguitatem nullam
admitto possibilem; sed illud arbitror omnino certum, si distantia duorum materiæ
punctorum sit nulla, idem prorsus spatii vulgo concepti punctum indivisibile occupari
ab utroque debere, haberi veram, ac omnimodam conpenetrationem. Quamobrem non
vacuum ego quidem admitto disseminatum in materia, sed materiam in vacuo
disseminatam, atque innatantem.
8. In hisce punctis admitto determinationem perseverandi in eodem statu quietis, vel
motus uniformis in directu
m
a
im quo semel sint posita, si seorsum singula in Natura
existant; vel si alia alibi extant puncta, componendi per notam, & communem
methodum compositionis virium, & motuum, parallelogrammorum ope, præcedentem
motum cum mo-
[5]-
tu quem determinant vires mutuæ, quas inter bina quævis puncta
agnosco a distantiis pendentes, & iis mutatis mutatas, juxta generalem quandam
omnibus communem legem. In ea determinatione stat illa, quam dicimus, inertiæ vis,
quæ, an a libera pendeat Supremi Conditoris lege, an ab ipsa punctorum natura, an ab
aliquo iis adjecto, quodcunque, istud sit, ego quidem non quæro; nec vero, si velim
quærere, inveniendi spem habeo; quod idem sane censeo de ea virium lege, ad quam
gradum jam facio.
9. Censeo igitur bina quæcunque materiæ puncta determinari asque in aliis distantiis ad
mutuum accessum, in aliis ad recessum mutuum, quam ipsam determinationem appello
vim, in priore casu attractivam, in posteriore repulsivam, eo nomine non agendi modum,
sed ipsam determinationem exprimens, undecunque proveniat, cujus vero magnitudo
mutatis distantiis mutetur & ipsa secundum certam legem quandam, quæ per
geometricam lineam curvam, vel algebraicam formulam exponi possit, & oculis ipsis,
uti moris est apud Mechanicos repræsentari. Vis mutuæ a distantia pendentis, & ea
variata itidem variatæ, atque ad omnes in immensum & magnas, & parvas distantias
pertinentis, habemus exemplum in ipsa Newtoniana generali gravitate mutata in ratione
reciproca duplicata distantiarum, qua; idcirco numquam e positiva in negativam migrare
potest, adeoque ab attractiva ad repulsivam, sive a determinatione ad accessum ad
determinationem ad recessum nusquam migrat. Verum in elastris inflexis habemus
etiam imaginem ejusmodi vis mutuæ variatæ secundum distantias, & a determinatione
ad recessum migrantis in determinationem ad accessum, & vice versa. Ibi enim si duæ
cuspides, compresso elastro, ad se invicem accedant, acquirunt determinationem ad
recessum, eo majorem, quo magis, compresso elastro, distantia decrescit; aucta distantia
a
Id quidem respectu ejus spatii, in quo continemur nos, & omnia quis nostris observari sensibus possunt,
corpora; quod quiddam spatium si quiescat, nihil ego in ea re a reliquis differo; si forte moveatur motu
quopiam, quem motum ex hujusmodi determinatione sequi debeant ipsa materia puncta; tum hæc mea erit
quædam non absoluta, sed respectiva inertia: vis, quam ego quidem exposui & in dissertatione De Maris
æstu & in Supplementis Stayanis Lib. I. § 13; ubi etiam illud occurrit, quam ob causam ejusmodi
respectivam inertiam excogitarim, & quibus rationibus evinci putem, absolutam omnino demonstrari non
posse; sed ea huc non pertinent.
Prima elementa
indivisibilia
inextensa, nec
contigua.
Eorum inertiæ vis
cujusmodi.
Eorundem vires
mutuæ in aliis
distantiis
attractivæ, in aliis
repulsivæ: virium
ejusmodi
exempla.
1...,12,13,14,15,16,17,18,19,20,21 23,24,25,26,27,28,29,30,31,32,...263
Powered by FlippingBook