Rogerius Josephus Boscovich: Theoria philosophiae naturalis - page 28

25. Hinc autem in iis ipsis massa quædam considerari potest duarum dimensionum, vel
unius, vel etiam nullius continuæ dimensionis, sed numeri punctorum tantummodo, uti
quantitas ejus generis designetur; quod si pro iis etiam usurpetur nomen massæ
generaliter, motus quantitas definiri poterit per productum ex velocitate, & massa; si
vero massæ nomen tribuendum sit soli corpori, tum motus quidem corporis mensura erit
massa in velocitatem ducta; superficiei, lineæ, punctorum quotcunque motus pro
mensura habebit quantitatem superficiei, vel lineæ, vel numerum punctorum in
velocitatem ducta; sed motus utique iis omnibus speciebus tribuendus erit, eruntque
quatuor motuum genera, ut quatuor sunt quantitatum, solidi, superficiei, lineæ,
punctorum; ac ut altera harum erit nihil in alterius ratione, non in sua; ita alterius motus
erit nihil in ratione alterius sed erit sane aliquid in ratione sui, non purum nihil.
[12]
26. Et quidem ipsi Mechanici vulgo motum tribuunt & superficiebus & lineis, &
punctis, ac centri gravitatis motum ubique nominant Physici, quod centrum utique
punctum est aliquod, non corpus trina præditum dimensione, quam iste ad motus
rationem, & appellationem requirit, ludendo, ut ajebam, in verbis. Porro in ejusmodi
motibus extimarum saltem superficierum, vel linearum, vel punctorum, saltus omnino
committi debet, si ea ad contactum immediatum deveniant cum illo velocitatum
discrimine, & continuitatis lex violari.
27. Verum hac omni disquisitione omissa de notione motus, & massæ, si factum ex
velocitate, & massa, evanescente una e tribus dimensionibus, evanescit; remanet utique
velocitas reliquarum dimensionum, quæ remanet, si eæ reapse remanent, uti quidem
omnino remanent in superficie, & ejus velocitatis mutatio haberi deberet per saltum, ac
in ea violari continuitatis lex jam toties memorata.
28. Hæc quidem ita evidentia sunt, ut omnino dubitari non possit, quin continuitatis lex
infringi debeat, & saltus in Naturam induci, ubi cum velocitatis discrimine ad se
invicem accedant corpora, & ad immediatum contactum deveniant, si modo
impenetrabilitas corporibus tribuenda sit, uti revera est. Eam quidem non in integris
tantummodo corporibus, sed in minimis etiam quibusque corporum particulis, atque
elementis agnoverunt Physici universi. Fuit sane, qui post meam editam Theoriam, ut
ipsam vim mei argumenti infringeret, affirmavit, minimas corporum particulas post
contactum superficierum compenetrari non nihil, & post ipsam compenetrationem
mutari velocitates per gradus. At id ipsum facile demonstrari potest contrarium illi
inductioni, & analogiæ, quam unam habemus in Physica investigandis generalibus
naturæ legibus idoneam, cujus inductionis vis quæ sit, & quibus in locis usum habeat,
quorum locorum unus est hic ipse impenetrabilitatis ad minimas quasque particulas
extendendæ, inferius exponam.
29. Fuit itidem e Leibnitianorum familia, qui post evulgatam Theoriam meam censuerit,
difficultatem ejusmodi amoveri posse dicendo, duas monades sibi etiam invicem
occurrentes cum velocitatibus quibuscunque oppositis æqualibus, post ipsum contactum
pergere moveri sine locali progressione. Eam progressionem, ajebat, revera omnino
nihil esse, si a spatio percurso æstimetur, cum spatium sit nihil; motum utique
perseverare, & extingui per gradus, quia per gradus extinguatur energia illa, qua in se
mutuo agunt, sese premendo invicem. Is itidem ludit in voce motus, quam adhibet pro
mutatione quacunque, & actione, vel actionis modo. Motus localis, & velocitas motus
ipsius, sunt ea, quæ ego quidem adhibeo, & quæ ibi abrumpuntur per saltum. Ea, ut
evidentissime constat, erant aliqua ante contactum, & post contactum mo-
[13]
-mento
Quo pacto nomen
mass
æ possit,
motus
debeat
convenire
superficiebus,
lineis, punctis.
Motum passim
tribui punctis;
fore, ut in eo
lædatur Contin-
uitatis lex.
Fore, ut ea
lædatur saltem in
velocitate
punctorum.
Objectio ex
impenetrabilitate
admissa in
minimis parti-
culis, & ejus
confutatio.
Objectio a voce
motus assumpta
pro mutatione;
confutatio ex
realitate motus
localis.
1...,18,19,20,21,22,23,24,25,26,27 29,30,31,32,33,34,35,36,37,38,...263
Powered by FlippingBook