Rogerius Josephus Boscovich: Theoria philosophiae naturalis - page 33

135). Præterea, quæcunque proprietates absolutæ, nimirum quæ relationem non habent
ad nostros sensus, deteguntur generaliter in massis sensibilibus corporum, easdem ad
quascunque utcunque exiguas particulas debemus transferre; nisi positiva aliqua ratio
obstet, & nisi sint ejusmodi, quæ pendeant a ratione totius, seu multitudinis,
contradistincta a ratione partis. Primum evincitur ex eo, quod magna, & parva sunt
respectiva, ac insensibilia dicuntur ea, quæ respectu nostræ molis, & nostrorum
sensuum sunt exigua. Quare ubi agitur de proprietatibus absolutis non respectivis,
quæcunque communia videmus in iis, quæ intra limites continentur nobis sensibiles, ea
debemus censere communia etiam infra eos limites: nam ii limites respectu rerum, ut
sunt in se, sunt accidentales, adeoque siqua fuisset analogiæ læsio, poterat illa multo
facilius cadere intra limites nobis sensibiles, qui tanto laxiores sunt, quam infra eos,
adeo nimirum propinquos nihilo. Quod nulla ceciderit, indicio est, nullam esse. Id
indicium non est evidens, sed ad investigationis principia pertinet, quæ si juxta quasdam
prudentes regulas fiat, successum habere solet. Cum id indicium fallere possit; fieri
potest, ut committatur error, sed contra ipsum errorem habebitur præsumptio, ut etiam
in jure appellant, donec positiva ratione evincatur oppositum. Hinc addendum fuit, nisi
ratio positiva obstet. Sic contra hasce regulas peccaret, qui diceret, corpora quidem
magna compenetrari, ac replicari, & inertia carere non posse, compenetrari tamen posse,
vel replicari, vel sine inertia esse exiguas eorum partes. At si proprietas sit respectiva,
respectu nostrorum sensuum, ex
[19]
eo, quod habeatur in majoribus massis, non
debemus inferre, eam haberi in particulis minoribus, ut est hoc ipsum, esse sensibile, ut
est, esse coloratas, quod ipsis majoribus massis competit, minoribus non competit; cum
ejusmodi magnitudinis discrimen, accidentale respectu materiæ, non sit accidentale
respectu ejus denominationis sensibile, coloratum. Sic etiam siqua proprietas ita pendet
a ratione aggregati, vel totius, ut ab ea separari non possit; nec ea, ob rationem nimirum
eandem, a toto, vel aggregate debet transferri ad partes. Est de ratione totius, ut partes
habeat, nec totum sine partibus haberi potest. Est de ratione figurabilis, & extensi, ut
habeat aliquid, quod ab alio distet, adeoque, ut habeat partes; hinc eæ proprietates, licet
in quovis aggregate particularum materiæ, sive in quavis sensibili massa, inveniantur,
non debent inductionis vi transferri ad particulas quascunque."
41. Ex his patet, & impenetrabilitatem, & continuitatis legem per ejusmodi inductionis
genus abunde probari, atque evinci, & illam quidem ad quascunque utcunque exiguas
particulas corporum, hanc ad gradus utcunque exiguos momento temporis adjectos
debere extendi. Requiritur autem ad hujusmodi inductionem primo, ut illa proprietas, ad
quam probandam ea adhibetur, in plurimis casibus observetur, aliter enim probabilitas
esset exigua; & ut nullus sit casus observatus, in quo evinci possit, eam violari. Non est
necessarium illud, ut in iis casibus, in quibus primo aspectu timeri possit defectus
proprietatis ipsius, positive demonstretur, eam non deficere; satis est, si pro iis casibus
haberi possit ratio aliqua conciliandi observationem cum ipsa proprietate, & id multo
magis, si in aliis casibus habeatur ejus conciliationis exemplum, & positive ostendi
possit, eo ipso modo fieri aliquando conciliationem.
42. Id ipsum fit, ubi per inductionem impenetrabilitas corporum accipitur pro generali
lege Naturæ. Nam impenetrabilitatem ipsam magnorum corporum observamus in
exemplis sane innumeris tot corporum, quæ pertractamus. Habentur quidem & casus, in
quibus eam violari quis crederet, ut ubi oleum per ligna, & marmora penetrat, atque
insinuatur, & ubi lux per vitra, & gemmas traducitur. At præesto est conciliatio
phænomeni cum impenetrabilitate, petita ab eo, quod illa corpora, in quæ se ejusmodi
substantiæ insinuant, poros habeant, quos eæ permeent. Et quidem hæc conciliatio
Et impenetrabil-
itatem & continu-
itatem evinci per
inductionem ad
ipsam quid
requiratur.
Ejus applicatio ad
impenetrabilitatem.
1...,23,24,25,26,27,28,29,30,31,32 34,35,36,37,38,39,40,41,42,43,...263
Powered by FlippingBook