Rogerius Josephus Boscovich: Theoria philosophiae naturalis - page 43

esse. Nam in primis 12 gradus velocitatis non sunt quid compositum e duodecim rebus
inter se distinctis, atque disjunctis, quarum 9 manere possint, 3 interire, sed sunt unica
determinatio ad existendum in punctis spatii distantibus certo intervallo, ut palmorum
12, elapsis datis quibusdam temporibus æqualibus quibusvis. Sic etiam in ordinatis GD,
HE, quæ exprimunt velocitates in fig. 6, revera, in mea potissimum Theoria, ordinata
GD non est quædam pars ordinatæ HE communis ipsi usque ad D, sed sunt duæ
ordinatæ, quarum prima constitit in relatione distantiæ, puncti curvæ D a puncto axis G,
secunda in relatione puncti curvæ E a puncto axis H, quod est ibi idem, ac punctum G.
Relationem distantiæ punctorum D, & G constituunt duo reales modi existendi ipsorum,
relationem distantiæ punctorum D & E duo reales modi existendi ipsorum, & relationem
distantiæ punctorum H, & E duo reales modi existendi ipsorum. Hæc ultima relatio
constat duobus modis realibus tantummodo pertinentibus ad puncta E, & H, vel G, &
summa priorum constat modis realibus omnium trium, E, D, G. Sed nos indefinite
concipimus possibilitatem omnium modorum realium intermediorum, ut infra dicemus,
in qua præcisiva, & indefinita idea stat mihi idea spatii continui; & intermedii modi
possibiles inter G, & D sunt pars intermediorum inter E, & H. Præterea omissis etiam
hisce omnibus ipse ille saltus a velocitate finita ad nullam, vel a nulla ad finitam, haberi
non potest.
68. Atque hinc ego quidem potuissem etiam adhibere duos globos æquales, qui sibi
invicem occurrant cum velocitatibus æqualibus, quæ nimirum in ipso contactu deberent
momento temporis interire; sed ut hasce ipsas considerationes evitarem de transitu a
statu reali ad statum itidem realem, ubi a velocitate aliqua transitur ad velocitatem
nullam; adhibui potius
[32]
in omnibus dissertationibus meis globum, qui cum 12
velocitatis gradibus assequatur alterum præcedentem cum 6; ut nimirum abeundo ad
velocitatem aliam quamcunque haberetur saltus ab una velocitate ad aliam, in quo
evidentius esset absurdum.
69. Jam vero in hisce casibus utique haberi deberet saltus quidam, & violatio legis
continuitatis, non quidem in velocitate actuali, sed in potentiali, si ad contactum
deveniretur cum velocitatum discrimine aliquo determinato quocunque. In velocitate
actuali, si eam metiamur spatio, quod conficitur, diviso per tempus, transitus utique
fieret per omnes intermedias, quod sic
facile ostenditur ope Geometriæ. In
fig. 10 designent AB, BC bina
tempora ante & post contactum, &
momento quolibet H sit velocitas
potentialis illa major HI, quæ æquetur
velocitati primæ AD; quovis autem
momento Q posterioris temporis sit
velocitas potentialis minor QR, quæ
æquetur velocitati cuidam datæ CG.
Assumpto quovis tempore HK
determinatæ magnitudinis, area IHKL
divisa per tempus HK, sive recta HI,
exhibebit velocitatem actualem. Moveatur tempus HK versus B, & donec K adveniat ad
B, semper eadem habebitur velocitatis mensura; eo autem progresso in O ultra B, sed
adhuc H existente in M citra B, spatium illi tempori respondens componetur ex binis
Cur adhibita
collisio
pergentium in
eandem plagam
pro Theoria
deducenda.
Quo pacto mutata
velocitate
potentiali per
saltum, non
mutetur per
saltum actualis.
1...,33,34,35,36,37,38,39,40,41,42 44,45,46,47,48,49,50,51,52,53,...263
Powered by FlippingBook