Rogerius Josephus Boscovich: Theoria philosophiae naturalis - page 49

84. At ego quidem arbitror, hanc itidem sententiam everti penitus eodem inductionis
principio, ex quo alia tam multa hucusque, quibus usi sumus, deduximus. Videmus
enim in his corporibus omnibus, quæ observare possumus, quidquid distinctum occupat
locum, distinctum esse itidem ita, ut etiam satis magnis viribus adhibitis separari
possint, quæ diversas occupant spatii partes, nec ullum casum deprehendimus, in quo
magna hæc corpora partem aliquam habeant, quæ eodem tempore diversas spatii partes
occupet, & eadem sit. Porro hæc proprietas ex natura sua ejus generis est, ut æque
cadere possit in magnitudines, quas per sensum deprehendimus, ac in magnitudines,
quæ infra sensuum nostrorum limites sunt; res nimirum pendet tantummodo a
magnitudine spatii, per quod haberetur virtualis extensio, quæ magnitudo si esset satis
ampla, sub sensus caderet. Cum igitur nunquam id comperiamus in magnitudinibus sub
sensum cadentibus, immo in casibus innumeris deprehendamus oppositum: debet utique
res transferri ex inductionis principio supra exposito ad minimas etiam quasque materiæ
particulas, ut ne illæ quidem ejusmodi habeant virtualem extensionem.
[39]
85. Exempla, quæ adduntur, petita ab anima rationali, & ab omnipræsentia Dei,
nihil positive evincunt, cum ex alio entium genere petita sint; præterquam quod nec
illud demonstrari posse censeo, animam rationalem non esse unico tantummodo,
simplici, & inextenso corporis puncto ita præsentem, ut eundem locum obtineat,
exerendo inde vires quasdam in reliqua corporis puncta rite disposita, in quibus viribus
partim necessariis, & partim liberis, stet ipsum animæ commercium cum corpore. Dei
autem præsentia cujusmodi sit, ignoramus omnino; quem sane extensum per spatium
divisibile nequaquam dicimus, nec ab iis modis omnem excedentibus humanum captum,
quibus ille existit, cogitat, vult, agit, ad humanos, ad materiales existendi, agendique
modos, ulla esse potest analogia, & deductio.
86. Quod autem pertinet ad analogiam cum quiete, sunt sane satis valida argumenta,
quibus, ut supra innui, ego censeam, in Natura quietem nullam existere. Ipsam nec
posse existere, argumento quodam positive ex numero combinationum possibilium
infinite contra alium finitum, demonstravi in Stayanis Supplementis, ubi de spatio, &
tempore quæ juxta num. 66 occurrent infra Supplementorum § 1, & § 2; numquam vero
eam existere in Natura, patet sane in ipsa Newtoniana sententia de gravitate generali, in
qua in planetario systemate ex mutuis actionibus quiescit tantummodo centrum
commune gravitatis, punctum utique imaginarium, circa quod omnia planetarum,
cometarumque corpora moventur, ut & ipse Sol; ac idem accidit fixis omnibus circa
suorum systematum gravitatis centra; quin immo ex actione unius systematis in aliud
utcunque distans, in ipsa gravitatis centra motus aliquis inducetur; & generalius, dum
movetur quæcunque materiæ particula, uti luminis particula quæcunque; reliquæ omnes
utcunque remotæ, quæ inde positionem ab illa mutant, mutant & gravitatem, ac proinde
moventur motu aliquo exiguo, sed sane motu. In ipsa Telluris quiescentis sententia,
quiescit quidem Tellus ad sensum, nec tota ab uno in alium transfertur locum; at ad
quamcunque crispationem maris, rivuli decursum, muscæ volatum, æquilibrio dempto,
trepidatio oritur, perquam exigua illa quidem, sed ejusmodi, ut veram quietem omnino
impediat. Quamobrem analogia inde petita evertit potius virtualem ejusmodi simplicium
elementorum extensionem positam in conjunctione ejusdem momenti temporis cum
serie continua punctorum loci, quam comprobet.
87. Sed nec ea ipsa analogia, si adesset, rem satis evinceret; cum analogiam inter
tempus, & locum videamus in aliis etiam violari: nam in iis itidem paragraphis
Supplementorum demonstravi, nullum materiæ punctum unquam redire ad punctum
Excluditur
virtualis extensio
principio
inductionis rite
applicato.
Responsio ad
exemplum animæ
& Dei.
Itidem ad
analogiam cum
quiete.
In quo deficiat
analogia loci, &
temporis.
1...,39,40,41,42,43,44,45,46,47,48 50,51,52,53,54,55,56,57,58,59,...263
Powered by FlippingBook