Rogerius Josephus Boscovich: Theoria philosophiae naturalis - page 54

ductu linearum, quibus formantur, quarum combinatio diversa pareret omnes illas voces
tam varias, ut earum combinatio libros efformaret usque adeo magis a se invicem
discrepantes. Et ille quidem si aliud quodcunque sine microscopic examen institueret,
nullum aliud inveniret magis adhuc simile elementorum genus, ex quibus diversa
ratione combinatis orirentur ipsæ litteræ; at microscopio arrepto, intueretur utique illam
ipsam litterarum compositionem e punctis illis rotundis prorsus homogeneis, quorum
sola diversa positio, ac distributio litteras exhiberet.
99. Hæc mihi quædam imago videtur esse eorum, quæ cernimus in Natura. Tam multa
tam varii illi libri corpora sunt, & quæ ad diversa pertinent regna, sunt tanquam diversis
conscripta linguis. Horum omnium Chemica analysis principia quædam invenit minus
inter se difformia, quam sint libri, nimirum voces. Hæ tamen ipsæ inter se habent
discrimen aliquod, ut tam multas oleorum, terrarum, salium species eruit Chemica
analysis e diversis corporibus. Ulterior analysis harum, veluti vocum, litteras minus
adhuc inter se difformes inveniret, & ultima juxta Theoriam meam deveniret ad
homogenea punctula, quæ ut illi circuli nigri litteras, ita ipsa diversas diversorum
corporum particulas per solam dispositionem diversam efformarent: usque adeo
analogia ex ipsa Naturæ consideratione derivata non ad difformitatem, sed ad
conformitatem elementorum nos ducit.
100. Atque hoc demum pacto ex principiis certis & vulgo receptis, per legitimam,
consectariorum seriem devenimus ad omnem illam, quam initio proposui, Theoriam,
nimirum ad legem virium mutuarum, & ad constitutionem primorum materiæ
elementorum ex illa ipsa virium lege derivatorum.
[46]
Videndum jam superest, quam
uberes inde fructus per universam late Physicam colligantur, explicatis per eam unam
præcipuis corporum proprietatibus, & Naturæ phænomenis. Sed antequam id aggredior,
præcipuas quasdam e difficultatibus, quæ contra Theoriam ipsam vel objectæ jam sunt,
vel in oculos etiam sponte incurrunt, dissolvam, uti promisi.
101. Contra vires mutuas illud solent objicere, illas esse occultas quasdam qualitates,
vel etiam actionem in distans inducere. His satisfit notione virium exhibita numero 8, &
9. Illud unum præterea hic addo, admodum manifestas eas esse, quarum idea admodum
facile efformatur, quarum existentia positive argumento evincitur, quarum effectus
multiplices continue oculis observantur. Sunt autem ejusmodi hæ vires. Determinationis
ad accessum, vel recessum idea efformatur admodum facile. Constat omnibus, quid sit
accedere, quid recedere; constat, quid sit esse indifferens, quid determinatum; adeoque
& determinationis ad accessum, vel recessum habetur idea admodum sane distincta.
Argumenta itidem positiva, quæ ipsius ejusmodi determinationis existentiam probant,
superius prolata sunt. Demum etiam motus varii, qui ab ejusmodi viribus oriuntur, ut
ubi corpus quoddam incurrit in aliud corpus, ubi partem solidi arreptam pars alia
sequitur, ubi vaporum, vel elastrorum particulæ se invicem repellunt, ubi gravia
descendunt, hi motus, inquam, quotidie incurrunt in oculos. Patet itidem saltem in
genere forma curvæ ejusmodi vires exprimentis. Hæc omnia non occultam, sed
patentem reddunt ejusmodi virium legem.
102. Sunt quidem adhuc quædam, quæ ad eam pertinent, prorsus incognita, uti est
numerus, & distantia intersectionum curvæ cum axe, forma arcuum intermediorum,
atque alia ejusmodi, quæ quidem longe superant humanum captum, & quas me solus
habuit omnia simul præ oculis, qui Mundum condidit; sed id omnino nil officit. Nec
sane id ipsum in causa esse debet, ut non admittatur illud, cujus existentiam novimus, &
Applicatio
exempli ad
Naturæ analysim.
Transitus a
probatione
Theoriæ ad
objectiones.
Legem virium non
inducere actionem
in distans, a nec
esse occultam
qualitatem.
Quid adhuc lateat:
admittendam
omnino: quo
pacto evitetur hic
actio in distans.
1...,44,45,46,47,48,49,50,51,52,53 55,56,57,58,59,60,61,62,63,64,...263
Powered by FlippingBook