Rogerius Josephus Boscovich: Theoria philosophiae naturalis - page 45

tantummodo, an in utrumque simul, & quomodo. Id determinabitur per aliam Naturæ
legem, quam nobis inductio satis ampla ostendit, qua nimirum evincitur, omnes vires
nobis cognitas agere utrinque & æqualiter, & in partes oppositas, unde provenit
principium, quod appellant actionis, & reactionis æqualium; est autem fortasse quædam
actio duplex semper æqualiter agens in partes oppositas. Ferrum, & magnes æque se
mutuo trahunt; elastrum binis globis æqualibus interjectum æque utrumque urget, &
æqualibus velocitatibus propellit; gravitatem ipsam generalem mutuam esse osten-
[34]
-
dunt errores Jovis, ac Saturni potissimum, ubi ad se invicem accedunt, uti & curvatura
orbitæ lunaris orta ex ejus gravitate in terram comparata cum æstu maris orto ex
inæquali partium globi terraquei gravitate in Lunam. Ipsæ nostræ vires, quas nervorum
ope exerimus, semper in partes oppositas agunt, nec satis valide aliquid propellimus,
nisi pede humum, vel etiam, ut efficacius agamus, oppositum parietem simul
repellamus. En igitur inductionem, quam utique ampliorem etiam habere possumus, ex
qua illud pro eo quoque casu debemus inferre, eam ibi vim in utrumque corpus agere,
quæ actio ad æqualitatem non reducet inæquales illas velocitates, nisi augeat
præcedentis, minuat consequentis corporis velocitatem; nimirum nisi in iis producat
velocitates quasdam contrarias, quibus, si solæ essent, deberent a se invicem recedere:
sed quia eæ componuntur cum præcedentibus; hæc utique non recedunt, sed
tantummodo minus ad se invicem accedunt, quam accederent.
75. Invenimus igitur vim ibi debere esse mutuam, quæ ad partes oppositas agat, & quæ
sua natura determinet per sese illa corpora ad recessum mutuum a se invicem.
Hujusmodi igitur vis ex nominis definitione appellari potest vis repulsiva. Quærendum
jam ulterius, qua lege progredi debeat, an imminutis in immensum distantiis ad datam
quandam mensuram deveniat, an in infinitum excrescat?
76. Ut in illo casu evitetur saltus; satis est in allato exemplo; si vis repulsiva, ad quam
delati sumus, extinguat velocitatum differentiam illam 6 graduum, antequam ad
contactum immediatum corpora devenerint: quamobrem possent utique devenire ad eum
contactum eodem illo momento, quo ad æqualitatem velocitatum deveniunt. At si in alio
quopiam casu corpus sequens impellatur cum velocitatis gradibus 20, corpore
praecedente cum suis 6; tum vero ad contactum deveniretur cum differentia velocitatum
majore, quam graduum 8. Nam illud itidem amplissima inductione evincitur, vires
omnes nobis cognitas, quæ aliquo tempore agunt, ut velocitatem producant, agere in
ratione temporis, quo agunt, & sui ipsius. Rem in gravibus oblique descendentibus
experimenta confirmant; eadem & in elastris institui facile possunt, ut rem comprobent;
ac id ipsum est fundamentum totius Mechanicæ, quæ inde motuum leges eruit, quas
experimenta in pendulis, in projectis gravibus, in aliis pluribus comprobant, &
Astronomia confirmat in cælestibus motibus. Quamobrem illa vis repulsiva, quæ in
priore casu extinxit 6 tantummodo gradus discriminis, si agat breviore tempore in
secundo casu, non poterit extinguere nisi pauciores, minore nimirum velocitate producta
utrinque ad partes contrarias. At breviore utique tempore aget: nam cum majore
velocitatum discrimine velocitas respectiva est major, ac proinde accessus celerior.
[35]
Extingueret igitur in secundo casu illa vis minus, quam 6 discriminis gradus, si in primo
usque ad contactum extinxit tantummodo 6. Superessent igitur plures, quam 8; nam
inter 20 & 6 erant 14, ubi ad ipsum deveniretur contactum, & ibi per saltum deberent
velocitates mutari, ne compenetratio haberetur, ac proinde lex continuitatis violari. Cum
igitur id accidere non possit; oportet, Natura incommodo caverit per ejusmodi vim, quæ
in priore casu aliquanto ante contactum extinxerit velocitatis discrimen, ut nimirum
Hinc dicendam
esse repulsivam:
quærendam ejus
legem.
Ea vi debere
totum velocitatum
discrimen elidi
ante contactum.
1...,35,36,37,38,39,40,41,42,43,44 46,47,48,49,50,51,52,53,54,55,...263
Powered by FlippingBook