Rogerius Josephus Boscovich: Theoria philosophiae naturalis - page 41

63. Ut igitur contrahamus jam vela, continuitatis lex & inductione, & metaphysico
argumento abunde nititur, quæ idcirco etiam in velocitatis communicatione retineri
omnino debet, ut nimirum ab una velocitate ad aliam numquam transeatur, nisi per
intermedias velocitates omnes sine saltu. Et quidem in ipsis motibus, & velocitatibus
inductionem habuimus num. 39, ac difficultates solvimus num. 46, & 47 pertinentes ad
velocitates, quæ videri possent mutatæ per saltum. Quod autem pertinet ad
metaphysicum argumentum, si toto tempore ante contactum subsequentis corporis
superficies antecedens habuit 12 gradus velocitatis, & sequenti 9, saltu facto
momentaneo ipso initio contactus; in ipso momento ea tempora dirimente debuisset
habere & 12, & 9 simul, quod est absurdum. Duas enim velocitates simul habere corpus
non potest, quod ipsum aliquanto diligentius demonstrabo.
64. Velocitatis nomen, uti passim usurpatur a Mechanicis, æquivocum est; potest enim
significare velocitatem actualem, quæ nimirum est relatio quædam in motu æquabili
spatii percursi divisi per tempus, quo percurritur; & potest significare
[29]
quandam,
quam apto Scholiasticorum vocabulo potentialem appello, quæ nimirum est
determinatio, ad actualem, sive determinatio, quam habet mobile, si nulla vis
mutationem inducat, percurrendi motu æquabili determinatum quoddam spatium quovis
determinato tempore, quas quidem duo & in dissertatione
De Viribus Vivis
, & in
Stayanis Supplementis distinxi, distinctione utique necessaria ad æquivocationes
evitandas. Prima haberi non potest momento temporis, sed requirit tempus continuum,
quo motus fiat, & quidem etiam motum æquabilem requirit ad accuratam sui mensuram;
secunda habetur etiam momento quovis determinata; & hanc alteram intelligunt utique
Mechanici, cum scalas geometricas efformant pro motibus quibuscunque difformibus,
sive abscissa exprimente tempus, & ordinata velocitatem, utcunque etiam variatam, area
exprimat spatium: sive abscissa exprimente itidem tempus, & ordinata vim, area
exprimat velocitatem jam genitam, quod itidem in aliis ejusmodi scalis, & formulis
algebraicis fit passim, hac potentiali velocitate usurpata, quas sit tantummodo
determinatio ad actualem, quam quidem ipsam intelligo, ubi in collisione corporum eam
nego mutari posse per saltum ex hoc posteriore argumento.
65. Jam vero velocitates actuales non posse simul esse duas in eodem mobili, satis patet;
quia oporteret, id mobile, quod initio dati cujusdam temporis fuerit in dato spatii puncto,
in omnibus sequentibus occupare duo puncta ejusdem spatii, ut nimirum spatium
percursum sit duplex, alterum pro altera velocitate determinanda, adeoque requireretur
actualis replicatio, quam non haberi uspiam, ex principio inductionis colligere sane
possumus admodum facile. Cum nimirum nunquam videamus idem mobile simul ex
eodem loco discedere in partes duas, & esse simul in duobis locis ita, ut constet nobis,
utrobique esse illud idem. At nec potentiales velocitates duas simul esse posse, facile
demonstratur. Nam velocitas potentialis est determinatio ad existendum post datum
tempus continuum quodvis in dato quodam puncto spatii habente datam distantiam a
puncto spatii, in quo mobile est eo temporis momento, quo dicitur habere illam
potentialem velocitatem determinatam. Quamobrem habere simul illas duas potentiales
velocitates est esse determinatum ad occupanda eodem momento temporis duo puncta
spatii, quorum singula habeant suam diversam distantiam ab eo puncto spatii, in quo
tum est mobile, quod est esse determinatum ad replicationem habendam momentis
omnibus sequentis temporis. Dicitur utique idem mobile a diversis causis acquirere
simul diversas velocitates, sed eæ componuntur in unicam ita, ut singulas constituant
statum mobilis, qui status respectu dispositionum, quas eo momento, in quo tum est,
Applicatio legis
continuitatis ad
collisionem
corporum.
Duo velocitatum
genera,
potentialis, &
actualis.
Binas velocitates
tum actuales, tum
potentiales simul
haberi non posse,
ne datur, vel
exigatur
compenetratio.
1...,31,32,33,34,35,36,37,38,39,40 42,43,44,45,46,47,48,49,50,51,...263
Powered by FlippingBook