Rogerius Josephus Boscovich: Theoria philosophiae naturalis - page 48

late Physicam qua exponendam, qua tantummodo, ne hoc opus plus æquo excrescat,
indicandam.
81. Quoniam, imminutis in infinitum distantiis, vis repulsiva augetur in infinitum; facile
patet, nullam partem materias posse esse contiguam alteri parti: vis enim illa repulsiva
protinus alteram ab altera removeret. Quamobrem necessario inde consequitur, prima
materiæ elementa esse omnino simplicia, & a nullis contiguis partibus composita. Id
quidem immediate, & necessario fluit ex illa constitutione virium, quæ in minimis
distantiis sunt repulsivæ, & in infinitum excrescunt.
82. Objicit hic fortasse quispiam illud, fieri posse, ut particulæ primigeniæ materiæ sint
compositæ quidem, sed nulla Naturæ vi divisibiles a se invicem, quarum altera tota
respectu alterius totius habeat vires illas in minimis distantiis repulsivas, vel quarum
pars quævis respectu reliquarum partium eiusdem particulæ non solum nullam habeat
repulsivam vim, sed habeat maximam illam attractivam, qua; ad ejusmodi cohæsionem
requiritur: eo pacto evitari debere quemvis immediatum impulsum, adeoque omnem
saltum, & continuitatis læsionem. At in primis id esset contra homogeneitatem materiæ,
de qua agemus infra: nam eadem materiæ pars in iisdem distantiis respectu quarundam
paucissimarum partium, cum quibus particulam suam componit, haberet vim
repulsivam, respectu autem aliarum omnium attractivam in iisdem distantiis, quod
analogiæ adversatur. Deinde si a Deo agente supra vires Naturæ sejungerentur illas
partes a se invicem, tum ipsius Naturæ vi in se invicem incurrerent; haberetur in earum
collisione saltus naturalis, utut præsupponens aliquid factum vi agente supra Naturam.
Demum duo tum cohæsionum genera deberent haberi in Natura admodum diversa,
alterum per attractionem in minimis distantiis, alterum vero longe alio pacto in
elementarium particularum massis, nimirum per limites cohæsionis; adeoque multo
minus simplex, & minus uniformis evaderet Theoria.
[38]
83. Simplicitate & incompositione elementorum definita, dubitari potest, an ea sint
etiam inextensa, an aliquam, utut simplicia, extensionem habeant ejus generis, quam
virtualem extensionem appellant Scholastici. Fuerunt enim potissimum inter
Peripateticos, qui admiserint elementa simplicia, & carentia partibus, atque ex ipsa
natura sua prorsus indivisibilia, sed tamen extensa per spatium divisibile ita, ut alia aliis
majus etiam occupent spatium, ac eo loco, quo unum stet, possint, eo remote, stare
simul duo, vel etiam plura; ac sunt etiamnum, qui ita sentiant. Sic etiam animam
rationalem hominis utique prorsus indivisibilem censuerunt alii per totum corpus
diffusam: alii minori quidem corporis parti, sed utique parti divisibili cuipiam, &
extensæ, præsentem toti etiamnum arbitrantur. Deum autem ipsum præsentem ubique
credimus per totum utique divisibile spatium, quod omnia corpora occupant, licet ipse
simplicissimus sit, nec ullam prorsus compositionem admittat. Videtur autem sententia
eadem inniti cuidam etiam analogiæ loci, ac temporis. Ut enim quies est conjunctio
ejusdem puncti loci cum serie continua omnium momentorum ejus temporis, quo quies
durat: sic etiam illa virtualis extensio est conjunctio unius momenti temporis cum serie
continua omnium punctorum spatii, per quod simplex illud ens virtualiter extenditur; ut
idcirco sicut illa quies haberi creditur in Natura, ita & hæc virtualis extensio debeat
admitti, qua admissa poterunt utique illa primæ materiæ elementa esse simplicia, &
tamen non penitus inextensa.
Hinc
elementorum
primorum
materiæ
simplicitas carens
partibus.
Solutio
objectionis petitæ
ex eo, quod vires
repulsivas habere
possent non
puncta singula,
sed particulæ
primigeniæ.
An elementa sint
extensa:
argumenta pro
virtuali eorum
extensione.
1...,38,39,40,41,42,43,44,45,46,47 49,50,51,52,53,54,55,56,57,58,...263
Powered by FlippingBook