Rogerius Josephus Boscovich: Theoria philosophiae naturalis - page 35

Illorum omnium dierum magnitudines continenter fluunt sine ullo saltu: nos, intermediis
omissis, saltum committimus non Natura. Atque huic similis responsio est ad omnes
reliquos casus ejusmodi, in quibus initia, & fines continenter non fluunt, sed a nobis per
saltum accipiuntur. Sic ubi pendulum oscillat in aere; sequens oscillatio per finitam
magnitudinem distat a præcedente; sed & initium & finis ejus finite intervallo temporis
distat a præcedentis initio, & fine, ac intermedii termini continua serie fluente a prima
oscillatione ad secundam essent ii, qui haberentur, si primæ, & secundæ oscillationis
arcu in æqualem partium numerum diviso, assumeretur via confecta, vel tempus in ea
impensum, inter jacens inter fines partium omnium proportionalium, ut inter trientem,
vel quadrantem prioris arcus, & trientem, vel quadrantem posterioris, quod ad omnes
ejus generis casus facile transferri potest, in quibus semper immediate etiam
demonstrari potest illud, continuitatem nequaquam violari.
46. Secunda classis casuum est ea, in qua videtur aliquid momento temporis peragi, &
tamen peragitur tempore successive, sed perbrevi. Sunt, qui objiciant pro violatione
continuitatis casum, quo quisquam manu lapidem tenens, ipsi statim det velocitatem
quandam finitam: alius objicit aquæ e vase effluentis, foramine constitute aliquanto
infra superficiem ipsius aquæ, velocitatem oriri momento temporis finitam. At in priore
casu admodum evidens est, momento temporis velocitatem finitam nequaquam produci.
Tempore opus est, utcunque brevissimo, ad excursum spirituum per nervos, &
musculos, ad fibrarum tensionem, & alia ejusmodi: ac idcirco ut velocitatem aliquam
sensibilem demus lapidi, manum retrahimus, & ipsum aliquandiu, perpetuo
accelerantes, retinemus. Sic etiam, ubi tormentum bellicum exploditur, videtur
momento temporis emitti globus, ac totam celeritatem acquirere; at id successive fieri,
patet vel inde, quod debeat inflammari tota massa pulveris pyrii, & dilatari aer, ut
elasticitate sua globum acceleret, quod quidem fit omnino per omnes gradus.
Successionem multo etiam melius videmus in globo, qui ab elastro sibi relicto
propellatur: quo elasticitas est major, eo citius, sed nunquam momento temporis
velocitas in globum inducitur.
47. Hæc exempla illud præstant, quod aqua per pores spongiæ ingressa respectu
impenetrabilitatis, ut ea responsione uti possimus in aliis casibus omnibus, in quibus
accessio aliqua magnitudinis videtur fieri tota momento temporis; ut nimirum dicamus
fieri tempore brevissimo, utique per omnes intermedias magnitudines, ac illæsa penitus
lege continuitatis. Hinc & in aquæ effluentis exemplo res eodem redit, ut non unico
momento, sed successive aliquo tempore, & per
[22]
omnes intermedias magnitudines
progignatur velocitas, quod quidem ita se habere optimi quique Physici affirmant. Et ibi
quidem, qui momento temporis omnem illam velocitatem progigni, contra me affirmet,
principium utique, ut ajunt, petat, necesse est. Neque enim aqua, nisi foramen aperiatur,
operculo dimoto, effluet; remotio vero operculi, sive manu fiat, sive percussione aliqua,
non potest fieri momento temporis, sed debet velocitatem suam acquirere per omnes
gradus; nisi illud ipsum, quod quærimus, supponatur jam definitum, nimirum an in
collisione corporum communicatio motus fiat momento temporis, an per omnes
intermedios gradus, & magnitudines. Verum eo omisso, si etiam concipiamus momento
temporis impedimentum auferri, non idcirco momento itidem temporis omnis illa
velocitas produceretur; illa enim non a percussione aliqua, sed a pressione
superincumbentis aquæ orta, oriri utique non potest, nisi per accessiones continuas
tempusculo admodum parvo, sed non omnino nullo: nam pressio tempore indiget, ut
velocitatem progignat, in communi omnium sententia.
Exempla secundi
generis, ubi
mutatio fit
celerrime sed non
momento
temporis.
Applicatio
ipsorum ad alia,
nominatim ad
effluxum aquæ e
vase.
1...,25,26,27,28,29,30,31,32,33,34 36,37,38,39,40,41,42,43,44,45,...263
Powered by FlippingBook