Rogerius Josephus Boscovich: Theoria philosophiae naturalis - page 25

repulsivas, & imminutis in infinitum distantiis auctas in infinitum, auctis imminutas,
tum evanescentes, abeuntes, mutata directione, in attractivas, ac iterum evenescentes,
mutatasque per vices: donec demum in satis magna distantia evadant attractive ad
sensum in ratione reciproca duplicata distantiarum.
15. Hæc virium lex a Newtoniana gravitate differt in ductu, & progressu curvæ eam
exprimentis quæ nimirum, ut in fig. 2, apud
Newtonum est hyperbola DV gradus tertii,
jacens tota citra axem, quem nuspiam secat,
jacentibus omni-
[8]
-bus ordinatis
vs, op, bt,
ag
ex parte attractiva, ut idcirco nulla
habeatur mutatio e positivo ad negativum, ex
attractione in repulsionem, vel vice versa;
cæterum utraque per ductum exponitur
curvæ continue habentis duo crura infinita
asymptotica in ramis singulis utrinque in
infinitum productis. Ex hujusmodi autem
virium lege, & ex solis principiis Mechanicis notissimis, nimirum quod ex pluribus
viribus, vel motibus componatur vis, vel motus quidam ope parallelogrammorum,
quorum latera exprimant vires, vel motus componentes, & quod vires ejusmodi in
punctis singulis, tempusculis singulis æqualibus, inducant velocitates, vel motus
proportionales sibi, omnes mihi profluunt generales, & præcipuæ quæque particulares
proprietates corporum,uti etiam superius innui, nec ad singulares proprietates
derivandas in genere affirmo, eas haberi per diversam combinationem, sed
combinationes ipsas evolvo, & geometrice demonstro, quæ e quibus combinationibus
phænomena, & corporum species oriri debeant. Verum antequam ea evolvo in parte
secunda, & tertia, ostendam in hac prima, qua via, & quibus positivis rationibus ad eam
virium legem devenerim, & qua ratione illam elementorum materiæ simplicitatem
eruerim, tum quas difficultatem aliquam videantur habere posse, dissolvam.
16. Cum anno 1745
De Viribus vivis
dissertationem conscriberem, & omnia, quæ a
viribus vivis repetunt, qui Leibnitianam tuentur sententiam, & vero etiam plerique ex
iis, qui per solam velocitatem vires vivas metiuntur, repeterem immediate a sola
velocitate genita per potentiarum vires, quæ juxta communem omnium Mechanicorum
sententiam velocitates vel generant, vel utcunque inducunt proportionales sibi, &
tempusculis, quibus agunt, uti est gravitas, elasticitas, atque aliæ vires ejusmodi; cœpi
aliquanto diligentius inquirere in eam productionem velocitatis, quæ per impulsum
censetur fieri, ubi tota velocitas momento temporis produci creditur ab iis, qui idcirco
percussionis vim infinities majorem esse censent viribus omnibus, quæ pressionem
solam momentis singulis exercent. Statim illud mihi sese obtulit, alias pro
percussionibus ejusmodi, quæ nimirum momento temporis finitam velocitatem
inducant, actionum leges haberi debere.
17. Verum re altius considerata, mihi illud incidit, si recta utamur ratiocinandi methodo,
eum agendi modum submovendum esse a Natura, quæ nimirum eandem ubique virium
legem, ac eandem agendi rationem adhibeat: impulsum nimirum immediatum alterius
corporis in alterum, & immediatam percussionem haberi non posse sine illa productione
finitæ velocitatis facta momento temporis indivisibili, & hanc sine saltu quodam, &
læsione illius, quam legem
Continuitatis
appellant, quam quidem legem in Natura
existere, & quidem satis
[9]
valida ratione evinci posse existimabam. En autem
Discrimen hujus
legis virium a
gravitate Newton-
iana: ejus usus in
Physica: ordo
pertractandorum.
Occasio
inveniendæ
Theoriæ ex
consideratione
impulsus.
Origo ejusdem ex
oppositione
impulsus imme-
diati cum lege
Continuitatis.
1...,15,16,17,18,19,20,21,22,23,24 26,27,28,29,30,31,32,33,34,35,...263
Powered by FlippingBook