Rogerius Josephus Boscovich: Theoria philosophiae naturalis - page 15

discrimen cum in massis haberi debeat multo majus, illud indico, num. 222, quantus inde
itidem in Physicam usus proveniat.
Hic jam num. 223 a viribus binorum punctorum transeo ad considerandum totum ipsorum
systema, & usque ad num. 228 contemplor tria puncta in directum sita, ex quorum mutuis
viribus relationes quædam exurgunt, quas multo generaliores redduntur inferius, ubi in tribus
etiam punctis tantummodo adumbrantur, quæ pertinent ad virgas rigidas, flexiles, elasticas, ac
ad vectem, & ad alia plura, quæ itidem inferius, ubi de massis, multo generaliora fiunt.
Demum usque ad num. 238 contemplor tria puncta posita non in directum, sive in æquilibrio
sint, sive in perimetro ellipsium quarundam, vel curvarum aliarum; in quibus mira occurrit
analogia limitum quorundam cum limitibus, quos habent bina puncta in axe curvæ primigeniæ
ad se invicem, atque ibidem multo major varietas casuum indicatur pro massis, & specimen
applicationis exhibetur ad soliditatem, & liquationem per celerem intestinum motum punctis
impressum. Sequentibus autem binis numeris generalia quædam expono de systemate
punctorum quatuor cum applicatione ad virgas solidas, rigidas, flexiles, ac ordines
particularum varios exhibeo per pyramides, quarum infimæ ex punctis quatuor, superiores ex
quatuor pyramidibus singulæ coalescant.
A num. 240 ad massas gradu facto usque a num. 264 considero, quæ ad centrum gravitatis
pertinent, ac demonstro generaliter, in quavis massa esse aliquod, & esse unicum: ostendo,
quo pacto determinari generaliter possit, & quid in methodo, quæ communiter adhibetur, desit
ad habendam demonstrationis vim, luculenter expono, & suppleo, ac exemplum profero
quoddam ejusdem generis, quod ad numerorum pertinet multiplicationem, & ad virium
compositionem per parallelogramma, quam alia methodo generaliore exhibeo analoga illi ipsi,
qua generaliter in centrum gravitatis inquire: turn vero ejusdem ope demonstro admodum
expedite, & accuratissime celebre illud Newtoni theorema de statu centri gravitatis per mutuas
internas vires numquam turbato.
Ejus tractionis fructus colligo plures: conservationem ejusdem quantitatis motuum in Mundo
in eandem plagam num. 264, æqualitatem actionis, & reactionis in massis num. 265,
collisionem corporum, & communicationem motus in congressibus directis cum eorum
legibus, inde num. 276 congressus obliquos, quorum Theoriam a resolutione motuum reduce
ad compositionem num. 277, quod sequenti numero 278 transfero ad incursum etiam in
planum immobile; ac a num. 279 ad 289 ostendo nullam haberi in Natura veram virium, aut
motuum resolutionem, sed imaginariam tantummodo, ubi omnia evolvo, & explico casuum
genera, quæ prima fronte virium resolutionem requirere videntur.
A num. 289 ad 297 leges expono compositionis virium, & resolutionis, ubi & illud
notissimum, quo pacto in compositione decrescat vis, in resolutione crescat, sed in illa priore
conspirantium summa semper maneat, contrariis elisis; in hac posteriore concipiantur
tantummodo binæ vires contrariæ adjectas, quæ consideratio nihil turbet phænomena; unde
fiat, ut nihil inde pro virium vivarum Theoria deduci possit, cum sine iis explicentur omnia,
ubi plura itidem explico ex iis phænomenis, quæ pro ipsis viribus vivis afferri solent.
A num. 297 occasione inde arrepta aggredior quædam, quæ ad legem continuitatis pertinent,
ubique in motibus sancte servatam, ac ostendo illud, idcirco in collisionibus corporum, ac in
motu reflexo, leges vulgo definitas, non nisi proxime tantummodo observari, & usque ad num.
307 relationes varias persequor angulorum incidentiæ, & reflexionis, sive vires constanter in
accessu attrahant, vel repellant constanter, sive jam attrahant, jam repellant: ubi & illud
considero, quid accidat, si scabrities superficiei agentis exigua sit, quid, si ingens, ac elementa
1...,5,6,7,8,9,10,11,12,13,14 16,17,18,19,20,21,22,23,24,25,...263
Powered by FlippingBook