Rogerius Josephus Boscovich: Theoria philosophiae naturalis - page 12

illud, imminutis in infinitum etiam distantiis, debere in infinitum augeri, in maximis autem
debere esse e contrario attractivam, uti est gravitas: inde vero colligo limitem inter
attractionem, & repulsionem: tum sensim plures, ac etiam plurimos ejusmodi limites invenio,
sive transitus ab attractione ad repulsionem, & vice versa, ac formam totius curvæ per
ordinatas suas exprimentis virium legem determino.
Eo usque virium legem deduce, ac definio; tum num. 81 eruo ex ipsa lege constitutionem
elementorum materiæ, quæ debent esse simplicia, ob repulsionem in minimis distantiis in
immensum auctam; nam ea, si forte ipsa elementa partibus constarent, nexum omnem
dissolveret. Usque ad num. 88 inquire in illud, an hæc elementa, ut simplicia esse debent, ita
etiam inextensa esse debeant, ac exposita illa, quam virtualem extensionem appellant, eandem
exclude inductionis principio, & difficultatem evolvo tum eam, quæ peti possit ab exemplo
ejus generis extensionis, quam in anima indivisibili, & simplice per aliquam corporis partem
divisibilem, & extensam passim admittunt: vel omnipræsentiæ Dei: tum eam, quæ peti possit
ab analogia cum quiete, in qua nimirum conjungi debeat unicum spatii punctum cum serie
continua momentorum temporis, uti in extensione virtuali unicum momentum temporis cum
serie continua punctorum spatii conjungeretur, ubi ostendo, nec quietem omnimodam in
Natura haberi usquam, nec adesse semper omnimodam inter tempus, & spatium analogiam.
Hic autem ingentem colligo ejusmodi determinationis fructum, ostendens usque ad num. 91,
quantum prosit simplicitas, indivisibilitas, inextensio elementorum materiæ, ob summotum
transitum a vacuo continue per saltum ad materiam continuam, ac ob sublatum limitem
densitatis, quæ in ejusmodi Theoria ut minui in infinitum potest, ita potest in infinitum etiam
augeri, dum in communi, ubi ad contactum deventum est, augeri ultra densitas nequaquam
potest, potissimum vero ob sublatum omne continuum coexistens, quo sublato & gravissimæ
difficultates plurimæ evanescunt, & infinitum actu existens habetur nullum, sed in
possibilibus tantummodo remanet series finitorum in infinitum producta.
His definitis, inquire usque ad num. 99 in illud, an ejusmodi elementa sint censenda
homogenea, an heterogenea: ac primo quidem argumentum pro homogeneitate saltem in eo,
quod pertinet ad totam virium legem, invenio in homogenietate tanta primi cruris repulsivi in
minimis distantiis, ex quo pendet impenetrabilitas, & postremi attractivi, quo gravitas
exhibetur, in quibus omnis materia est penitus homogenea. Ostendo autem, nihil contra
ejusmodi homogenietatem evinci ex principio Leibnitiano indiscernibilium, nihil ex
inductione, & ostendo, unde tantum proveniat discrimen in compositis massulis, ut in
frondibus, & foliis; ac per inductionem, & analogiam demonstro, naturam nos ad
homogeneitatem elementorum, non ad heterogeneitatem deducere.
Ea ad probationem Theoriæ pertinent; qua absoluta, antequam inde fructus colligantur
multiplices, gradum hic facio ad evolvendas difficultates, quæ vel objectæ jam sunt, vel objici
posse videntur mihi, primo quidem contra vires in genere, tum contra meam hanc expositam,
comprobatamque virium legem, ac demum contra puncta illa indivisibilia, & inextensa, quæ
ex ipsa ejusmodi virium lege deducuntur.
Primo quidem, ut iis etiam faciam satis, qui inani vocabulorum quorundam sono perturbantur,
a num. 101 ad 104 ostendo, vires hasce non esse quoddam occultarum qualitatum genus, sed
patentem sane Mechanismum, cum & idea earum sit admodum distincta, & existentia, ac lex
positive comprobata; ad Mechanicam vero pertineat omnis tractatio de Motibus, qui a datis
viribus etiam sine immediate impulsu oriuntur. A num. 104 ad 106 ostendo, nullum committi
saltum in transitu a repulsionibus ad attractiones, & vice versa, cum nimirum per omnes inter
medias quantitates is transitus fiat. Inde vero ad objectiones gradum facio, quæ totam curvas
1...,2,3,4,5,6,7,8,9,10,11 13,14,15,16,17,18,19,20,21,22,...263
Powered by FlippingBook