Rogerius Josephus Boscovich: Theoria philosophiae naturalis - page 3

Supplementorum ordo mutatus est itidem; quse enim fuerant 3, & 4, jam sunt I, & 2: nam
eorum usus in ipso Opere ante alia occurrit. Illi autem, quod prius fuerat primum, nunc autem
est tertium, accessit in fine Scholium tertium, quod pluribus numeris complectitur
dissertatiunculam integram de argumento, quod ante aliquot annos in Parisiensi Academia
controversiæ occasionem exhibuit in Encyclopedico etiam dictionario attactum, in qua
dissertatiuncula demonstrat Auctor non esse, cur ad vim exprimendam potentia quæpiam
distantiæ adhibeatur potius, quam functio.
Accesserunt per totum Opus notulae marginales, in quibus eorum, quæ pertractantur
argumenta exponuntur brevissima, quorum ope unico obtutu videri possint omnia, & in
memoriam facile revocari.
Postremo loco ad calcem Operis additus est fusior catalogus eorum omnium, quæ huc usque
ab ipso Auctore sunt edita, quorum collectionem omnem expolitam, & correctam, ac eorum,
quæ nondum absoluta sunt, continuationem meditatur, aggressurus illico post suum regressum
in Urbem Romam, quo properat. Hie catalogus impressus fuit Venetiis ante hosce duos annos
in reimpressione ejus poematis de Solis ac Lunæ defectibus. Porro eam, omnium suorum
Operum Collectionem, ubi ipse adornaverit, typis ego meis excudendam suscipiam, quam
magnificentissime potero.
Hæc erant, quæ te monendum censui; tu laboribus nostris fruere, & vive felix.
1,2 4,5,6,7,8,9,10,11,12,13,...263
Powered by FlippingBook