Rogerius Josephus Boscovich: Theoria philosophiae naturalis - page 6

gentes pervasit; sed ea nunc primum tota in unum compacta, & vero etiam plusquam duplo
aucta, prodit in publicum, quem laborem postremo hoc mense, molestioribus negotiis, quæ me
Viennam adduxerant, & curis omnibus exsolutus suscepi, dum in Italiam rediturus
opportunum itineri tempus inter assiduas nives opperior, sed omnem in eodem adornando, &
ad communem mediocrium etiam Philosophorum captum accommodando diligentiam
adhibui.
Inde vero jam facile intelliges, cur ipsum laborem meum ad Te deferre, & Tuo nuncupare
Nomini non dubitaverim. Ratio ex iis, quæ proposui, est duplex: primo quidem ipsum
argumenti genus, quod Christianum Antistitem non modo non dedecet, sed etiam apprime
decet: tum ipsius argumenti vis, atque dignitas, quæ nimirum confirmat, & erigit nimium
fortasse impares, sed quantum fieri per me potuit, intentos conatus meos; nam quidquid eo in
genere meditando assequi possum, totum ibidem adhibui, ut idcirco nihil arbitrer a mea
tenuitate proferri posse te minus indignum, cui ut aliquem offerrem laborum meorum fructum
quantumcunque, exposcebat sane, ac ingenti clamore quodam efflagitabat tanta erga me
humanitas Tua, qua jam olim immerentem complexus Romæ, hic etiam fovere pergis, nec in
tanto dedignatus fastigio, omni benevolentiæ significatione prosequeris. Accedit autem &
illud, quod in hisce terris vix adhuc nota, vel etiam ignota penitus Theoria mea Patrocinio
indiget, quod, si Tuo Nomine insignata prodeat in publicum, obtinebit sane validissimum, &
secura vagabitur: Tu enim illam, parente velut hic orbatam suo, in dies nimirum discessuro, &
quodammodo veluti posthumam post ipsum ejus discessum typis impressam, & in publicum
prodeuntem tueberis, fovebisque.
Hæc sunt, quæ meum Tibi consilium probent, Princeps Celsissime: Tu, qua soles humanitate
auctorem excipere, opus excipe, & si forte adhuc consilium ipsum Tibi visum fuerit
improbandum; animum saltem æquus respice obsequentissimum Tibi, ac devinctissimum.
Vale.
Dabam Viennæ in Collegia Academico Soc. JESU
Idibus Febr. MDCCLVIII.
1,2,3,4,5 7,8,9,10,11,12,13,14,15,16,...263
Powered by FlippingBook