Rogerius Josephus Boscovich: Theoria philosophiae naturalis - page 5

dignissimas esse censeo, & universam Naturæ contemplationem omnino arbitror cum
Sacerdotii sanctitate penitus consentire. Mirum enim, quam belle ab ipsa consideratione
Naturæ ad cælestium rerum contemplationem disponitur animus, & ad ipsum Divinum tantæ
molis Conditorem assurgit, infinitam ejus Potentiam Sapientiam, Providentiam admiratus,
quæ erumpunt undique, & ubique se produnt.
Est autem & illud, quod ad supremi sacrorum Moderatoris curam pertinet providere,ne in
prima ingenuæ juventutis institutione, quæ semper a naturalibus studiis exordium ducit, prava
teneris mentibus irrepant, ac perniciosa principia, quæ sensim Religionem corrumpant, & vero
etiam evertant penitus, ac eruant a fundamentis; quod quidem jam dudum tristi quodam
Europæ fato passim evenire cernimus, gliscente in dies malo, ut fucatis quibusdam, profecto
perniciosissimis, imbuti principiis juvenes, tum demum sibi sapere videantur, cum & omnem
animo religionem, & Deum ipsum sapientissimum Mundi Fabricatorem, atque Moderatorem
sibi mente excusserint. Quamobrem qui veluti ad tribunal tanti Sacerdotum Principis
Universæ Physicæ Theoriam, & novam potissimum Theoriam sistat, rem is quidem præstet
æquissimam, nec alienum quidpiam ab ejus munere Sacerdotali offerat, sed cum eodem
apprime consentiens.
Nec vero exigua libelli moles deterrere me debuit, ne cum eo ad tantum Principem accederem.
Est ille quidem satis tenuis libellus, at non & tenuem quoque rem continet. Argumentum
pertractat sublime admodum, & nobile, in quo illustrando omnem ego quidem industriam
collocavi, ubi si quid præstitero, si minus infeliciter me gessero, nemo sane me impudentiæ
arguat, quasi vilem aliquam, & tanto indignam fastigio rem offeram. Habetur in eo novum
quoddam Universæ Naturalis Philosophiæ genus a receptis huc usque, usitatisque plurimam
discrepans, quanquam etiam ex iis, quæ maxime omnium per hæc tempora celebrantur, casu
quodam præcipua quasque mirum sane in modum compacta, atque inter se veluti coagmentata
conjunguntur ibidem, uti sunt simplicia atque inextensa Leibnitianorum elementa, cum
Newtoni viribus inducentibus in aliis distantiis accessum mutuum, in aliis mutuum recessum,
quas vulgo attractiones, & repulsiones appellant: casu, inquam: neque enim ego conciliandi
studio hinc, & inde decerpsi quædam ad arbitrium selecta, quæ utcumque inter se
componerem, atque compaginarem: sed omni præjudicio seposito, a principiis exorsus
inconcussis, & vero etiam receptis communiter, legitima ratiocinatione usus, & continue
conclusionum nexu deveni ad legem virium in Natura existentium unicam, simplicem,
continuam, quæ mihi & constitutionem elementorum materiæ, & Mechanicæ leges, &
generales materiæ ipsius proprietates, & præcipua corporum discrimina, sua applicatione ita
exhibuit, ut eadem in iis omnibus ubique se prodat uniformis agendi ratio, non ex arbitrariis
hypothesibus, & fictitiis commentationibus, sed ex sola continua ratiocinatione deducta.
Ejusmodi autem est omnis, ut eas ubique vel definiat, vel adumbret combinationes
elementorum, quæ ad diversa præstanda phænomena sunt adhibendas, ad quas combinationes
Conditoris Supremi consilium, & immensa Mentis Divinæ vis ubique requiritur, quæ infinitos
casus perspiciat, & ad rem aptissimos seligat, ac in Naturam inducat.
Id mihi quidem argumentum est operis, in quo Theoriam meam expono, comprobo, vindico:
tum ad Mechanicam primum, deinde ad Physicam applico, & uberrimos usus expono, ubi
brevi quidem libello, sed admodum diuturnas annorum jam tredecim meditationes complector
meas, eo plerumque tantummodo rem deducens, ubi demum cum communibus
Philosophorum consentio placitis, & ubi ea, quæ habemus jam pro compertis, ex meis etiam
deductionibus sponte fluunt, quod usque adeo voluminis molem contraxit. Dederam ego
quidem dispersa dissertatiunculis variis Theoriæ meæ quædam velut specimina, quæ inde &
in Italia Professores publicos nonnullos adstipulatores est nacta, & jam ad exteras quoque
1,2,3,4 6,7,8,9,10,11,12,13,14,15,...263
Powered by FlippingBook