Rogerius Josephus Boscovich: Theoria philosophiae naturalis - page 13

formam impetunt. Ostendo nimirum usque ad num. 116, non posse omnes repulsiones a
minore attractione desumi; repulsiones ejusdem esse seriei cum attractionibus, a quibus
differant tantummodo ut minus a majore, sive ut negativum a positivo; ex ipsa curvarum
natura, quæ, quo altioris sunt gradus, eo in pluribus punctis rectam secare possunt, & eo in
immensum plures sunt numero; haberi potius, ubi curva quæritur, quæ vires exprimat,
indicium pro curva ejus naturæ, ut rectam in plurimis punctis secet, adeoque plurimos secum
afferat virium transitus a repulsivis ad attractivas, quam pro curva, quæ nusquam axem secans
attractiones solas, vel solas pro distantiis omnibus repulsiones exhibeat: sed vires repulsivas,
& multiplicitatem transituum esse positive probatam, & deductam totam curvas formam,
quam itidem ostendo, non esse ex arcubus natura diversis temere coalescentem, sed omnino
simplicem, atque eam ipsam simplicitatem in Supplementis evidentissime demonstro,
exhibens methodum, qua deveniri possit ad æquationem ejusmodi curvæ simplicem, &
uniformem; licet, ut hic ostendo, ipsa illa lex virium possit mente resolvi in plures, quæ per
plures curvas exponantur, a quibus tamen omnibus illa reapse unica lex, per unicam illam
continuant, & in se simplicem curvam componatur.
A num. 121 refello, quæ objici possunt a lege gravitatis decrescentis in ratione reciproca
duplicata distantiarum, quæ nimirum in minimis distantiis attractionem requirit crescentem in
infinitum. Ostendo autem, ipsam non esse uspiam accurate in ejusmodi ratione, nisi
imaginarias resolutiones exhibeamus; nec vero ex Astronomia deduci ejusmodi legem prorsus
accurate servatam in ipsis Planetarum, & Cometarum distantiis, sed ad summum ita proxime,
ut differentia ab ea lege sit perquam exigua: ac a num. 124 expendo argumentum, quod pro
ejusmodi lege desumi possit ex eo, quod cuipiam visa sit omnium optima, & idcirco electa ab
Auctore Naturæ, ubi ipsum Optimismi principium ad trutinam revoco, ac exclude, & vero
illud etiam evinco, non esse, cur omnium optima ejusmodi lex censeatur: in Supplementis
vero ostendo, ad qua; potius absurda deducet ejusmodi lex, & vero etiam leges aliæ plures
attractionis, quæ imminutis in infinitum distantiis excrescat in infinitum.
Num. 131 a viribus transeo ad elementa, & primum ostendo, cur punctorum inextensorum
ideam non habeamus, quod nimirum eam haurire non possumus per sensus, quos solæ massæ,
& quidem grandiores, afficiunt, atque idcirco eandem nos ipsi debemus per reflexionem
efformare, quod quidem facile possumus. Ceterum illud ostendo, me non inducere primum in
Physicam puncta indivisibilia, & inextensa, cum eo etiam Leibnitianæ monades recidant, sed
sublata extensione continua difficultatem auferre illam omnem, quæ jam olim contra
Zenonicos objecta, nunquam est satis soluta, qua fit, ut extensio continua ab inextensis effici
omnino non possit.
Num. 140 ostendo, inductionis principium contra ipsa nullam habere vim, ipsorum autem
existentiam vel inde probari, quod continuitas se se ipsam destruat, & ex ea assumpta probetur
argumentis a me institutis hoc ipsum, prima elementa esse indivisibilia, & inextensa, nec
ullum haberi extensum continuum. A num. 143 ostendo, ubi continuitatem admittam,
nimirum in solis motibus; ac illud explico, quid mihi sit spatium, quid tempus, quorum
naturam in Supplementis multo uberius expono. Porro continuitatem ipsam ostendo a natura
in solis motibus obtineri accurate, in reliquis affectari quodammodo; ubi & exempla quædam
evolvo continuitatis primo aspectu violatæ, in quibusdam proprietatibus luminis, ac in aliis
quibusdam casibus, in quibus quædam crescunt per additionem partium, non (ut ajunt) per
intussumptionem.
A num. 153 ostendo, quantum hæc mea puncta a spiritibus differant; ac illud etiam evolvo,
unde fiat, ut in ipsa idea corporis videatur includi extensio continua, ubi in ipsam idearum
1...,3,4,5,6,7,8,9,10,11,12 14,15,16,17,18,19,20,21,22,23,...263
Powered by FlippingBook