Rogerius Josephus Boscovich: Theoria philosophiae naturalis - page 18

quibus certam positionem ad se invicem servare debeant. Varia autem distinguo fluidorum
genera, & discrimen profero inter virgas rigidas, flexiles, elasticas, fragiles, ut & de
viscositate, & humiditate ago, ac de organicis, & ad certas figuras determinatis corporibus,
quorum efformatio nullam habet difficultatem, ubi una particula unam aliam possit in certis
tantummodo superficiei partibus attrahere, & proinde cogere ad certam quandam positionem
acquirendam respectu ipsius, & retinendam. Demonstro autem & illud, posse admodum facile
ex certis particularum figuris, quarum ipsæ tenacissimæ sint, totum etiam Atomistarum, &
Corpuscularium systema a mea Theoria repeti ita, ut id nihil sit aliud, nisi unicus itidem hujus
veluti trunci fœcundissimi ramus e diversa cohæsionis ratione prorumpens. Demum ostendo,
cur non quævis massa, utut constans ex homogeneis punctis, & circa se maxime in gyrum
mobilibus, fluida sit; & fluidorum resistentiam quoque attingo, in ejus leges inquirens.
A num. 446 ad 450 ago de iis, quæ itidem ad diversa pertinent soliditatis genera, nimirum de
elasticis, & mollibus, illa repetens a magna inter limites proximos distantia, qua fiat, ut puncta
longe dimota a locis suis, idem ubique genus virium sentiant, & proinde se ad priorem
restituant locum; hæc a limitum frequentia, atque ingenti vicinia, qua fiat, ut ex uno ad alium
delata limitem puncta, ibi quiescant itidem respective, ut prius. Tum vero de ductilibus, &
malleabilibus ago, ostendens, in quo a fragilibus discrepent: ostendo autem, hæc omnia
discrimina a densitate nullo modo pendere, ut nimirum corpus, quod multo sit altero densius,
possit tam multo majorem, quam multo minorem soliditatem, & cohæsionem habere, &
quævis ex proprietatibus expositis aeque possit cum quavis vel majore, vel minore densitate
componi.
Num. 450 inquire in vulgaria quatuor elementa; tum a num. 451 ad num. 467 persequor
chemicas operationes; num. 452 explicans dissolutionem, 453 praecipitationem, 454, & 455
commixtionem plurium substantiarum in unam: tum num. 456, & 457 liquationem binis
methodis, 458 volatilizationem, & effervescentiam, 461 emissionem effuviorum, quæ e massa
constanti debeat esse ad sensum constans, 462 ebullitionem cum variis evaporationum
generibus; 463 deflagrationem, & generationem aeris; 464 crystallizationem cum certis
figuris; ac demum ostendo illud num. 465, quo pacto possit fermentatio desinere; & num. 466,
quo pacto non omnia fermentescant cum omnibus.
A fermentatione num. 467 gradum facio ad ignem, qui mihi est fermentatio quædam
substantiæ lucis cum sulphurea quadam substantia, ac plura inde consectaria deduce usque ad
num. 471; tum ab igne ad lumen ibidem transeo, cujus proprietates præcipuas, ex quibus
omnia lucis phænomena oriuntur, propono num. 472, ac singulas a Theoria mea deduce, &
fuse explico usque ad num. 503, nimirum emissionem num. 473, celeritatem 474,
propagationem rectilineam per media homogenea, & apparentem tantummodo
compenetrationem a num. 475 ad 483, pellucidatem, & opacitatem num. 483, reflexionem ad
angulos æquales inde ad 484, refractionem ad 487, tenuitatem num. 487, calorem, & ingentes
intestinos motus allapsu tenuissimæ lucis genitos, num. 488, actionem majorem corporum
oleosorum, & sulphurosorum in lumen num. 489: tum num. 490 ostendo, nullam resistentiam
veram pati, ac num. 491 explico, unde sint phosphora, num. 492 cur lumen cum majo e
obliquitate incidens reflectatur magis, num. 493 & 494 unde diversa refrangibilitas ortum
ducat, ac num. 495, & 496 deduce duas diversas dispositiones ad æqualia redeuntes intervalla,
unde num. 497 vices illas a Newtono detectas facilioris reflexionis, & facilioris transmissus
eruo, & num. 498 illud, radios alios debere reflecti, alios transmitti in appulsu ad novum
medium, & eo plures reflecti, quo obliquitas incidentiæ sit major, ac num. 499 & 500 expono,
unde discrimen in intervallis vicium, ex quo uno omnis naturalium colorum pendet
Newtoniana Theoria. Demum num. 501 miram attingo crystalli Islandicæ proprietatem, &
1...,8,9,10,11,12,13,14,15,16,17 19,20,21,22,23,24,25,26,27,28,...263
Powered by FlippingBook