Rogerius Josephus Boscovich: Theoria philosophiae naturalis - page 69

144. Innumera ejus rei exempla liceret proferre, in quibus eodem pacto res pergit. Sic in
fluviorum alveis, in frondium flexibus, in ipsis salium, & crystallorum, ac aliorum
corporum angulis, in ipsis cuspidibus unguium, quæ acutissimæ in quibusdam
animalibus apparent nudo oculo; si microscopio adhibito inspiciantur; nusquam cuspis
abrupta prorsus, nusquam omnino cuspidatus apparet angulus, sed ubique flexus
quidam, qui curvaturam habeat aliquam, & ad continuitatem videatur accedere. In
omnibus tamen iis casibus vera continuitas in mea Theoria habetur nusquam; cum
omnia ejusmodi corpora constent indivisibilibus, & a se distantibus punctis, quæ
continuam superficiem non efformant, & in quibus, si quævis tria puncta per rectas
lineas conjuncta intelligantur; triangulum habebitur utique cum angulis cuspidatis. Sed a
motuum, & virium continuitate accurata etiam ejusmodi proximam continuitatem
massarum oriri censeo, & a casuum possibilium multitudine inter se collata, quod ipsum
innuisse sit satis.
145. Atque hinc fiet manifestum, quid respondendum ad casus quosdam, qui eo
pertinent, & in quibus violari quis crederet
[66]
continuitatis legem. Quando plano
aliquo speculo lux excipitur, pars refringitur, pars reflectitur: in reflexione, &
retractione, uti eam olim creditum est fieri, & etiamnum a nonnullis creditur, per
impulsionem nimirum, & incursum immediatum, fieret violatio quædam continui motus
mutata linea recta in aliam; sed jam hoc Newtonus advertit, & ejusmodi saltum abstulit,
explicando ea phænomena per vires in aliqua distantia agentes, quibus fit, ut quævis
particula luminis motum incurvet paullatim in accessu ad superficiem reflectentem, vel
refringentem; unde accessuum, & recessuum lex, velocitas, directionum flexus, omnia
juxta continuitatis legem mutantur. Quin in mea Theoria non in aliqua vicinia tantum
incipit flexus ille, sed quodvis materiæ punctum a Mundi initio unicam quandam
continuam descripsit orbitam, pendentem a continua illa virium lege, quam exprimit
figura 1, quæ ad distantias quascunque protenditur; quam quidem lineæ continuitatem
nec liberæ turbant animarum vires, quas itidem non nisi juxta continuitatis legem
exerceri a nobis arbitror; unde fit, ut quemadmodum omnem accuratam quietem, ita
omnem accurate rectilineum motum, omnem accurate circularem, ellipticum,
parabolicum excludam; quod tamen aliis quoque sententiis omnibus commune esse
debet; cum admodum facile sit demonstrare, ubique esse perturbationem quandam, &
mutationum causas, quæ non permittant ejusmodi linearum nobis ita simplicium
accuratas orbitas in motibus.
146. Et quidem ut in iis omnibus, & aliis ejusmodi Natura semper in mea Theoria
accuratissimam continuitatem observat, ita & hic in reflexionibus, ac refractionibus
luminis. At est aliud ea in re, in quo continuitatis violatio quædam haberi videatur,
quam, qui rem altius perpendat, credet primo quidem, servari itidem accurate a Natura,
tum ulterius progressus, inveniet affectari tantummodo, non servari. Id autem est ipsa
luminis diffusio, atque densitas. Videtur prima fronte discindi radius in duos, qui hiatu
quodam intermedio a se invicem divellantur velut per saltum, alia parte reflexa, alia
refracta, sine ullo intermedio flexu cujuspiam. Alius itidem videtur admitti ibidem saltus
quidam: si enim radius integer excipiatur prismate ita, ut una pars reflectatur, alia
transmittatur, & prodeat etiam e secunda superficie, tum ipsum prisma sensim
convertatur; ubi ad certum devenitur in conversione angulum, lux, quæ datam habet
refrangibilitatem, jam non egreditur, sed reflectitur in totum; ubi itidem videtur fieri
transitus a prioribus angulis cum superficie semper minoribus, sed jacentibus ultra
ipsam, ad angulum reflexionis æqualem angulo incidentiæ, & jacentem citra, sine ulla
Exempla
continuitatis
apparentis tantum:
unde ea ortum
ducat.
Motuum omnium
continuitas in
lineis continuis
nusquam
interruptis, aut
mutatis.
Apparens saltus in
diffusione reflexi,
ac refracti
luminis.
1...,59,60,61,62,63,64,65,66,67,68 70,71,72,73,74,75,76,77,78,79,...263
Powered by FlippingBook