Rogerius Josephus Boscovich: Theoria philosophiae naturalis - page 72

153. Sed jam ad aliam difficultatem gradum faciam, quæ non nullis negotium ingens
facessit, & obvia est etiam, contra hanc indivisibilium, & inextensorum punctorum
Theoriam; quod nimirum ea nullum habitura sint discrimen a spiritibus. Ajunt enim, si
spiritus ejusmodi vires habeant, præstituros eadem phænomena, tolli nimirum corpus, &
omnem corporeæ substantiæ notionem sublata extensione continua, quæ sit præcipua
materiæ proprietas ita pertinens ad naturam ipsius; ut vel nihil aliud materia sit, nisi
substantia prædita extensione continua; vel saltem idea corporis, & materiæ haberi non
possit; nisi in ea includatur idea extensionis continuæ. Multa hic quidem congeruntur
simul, quæ nexum aliquem inter se habent, quæ hic seorsum evolvam singula.
154. Inprimis falsum omnino est, nullum esse horum punctorum discrimen a spiritibus.
Discrimen potissimum materiæ a spiritu situm est in hisce duobus, quod materia est
sensibilis, & incapax cogitationis, ac voluntatis, spiritus nostros sensus non afficit, &
cogitare potest ac velle. Sensibilitas autem non ab extensione continua oritur, sed ab
impenetrabilitate, qua fit, ut nostrorum organorum fibræ tendantur a corporibus, quæ
ipsis sistuntur, & motus ad cerebrum pro-
[70]
-pagetur. Nam si extensa quidem essent
corpora, sed impenetrabilitate carerent; manu contrectata fibras non sisterent, nec
motum ullum in iis progignerent, ac eadem radios non reflecterent, sed liberum intra se
aditum luci præberent. Porro hoc discrimen utrumque manere potest integrum, & manet
inter mea indivisibilia hæc puncta, & spiritus. Ipsa impenetrabilitatem habent, & sensus
nostros afficiunt, ob illud primum crus asymptoticum exhibens vim illam repulsivam
primam; spiritus autem, quos impenetrabilitate carere credimus, ejusmodi viribus itidem
carent, & sensus nostros idcirco nequaquam afficiunt, nec oculis inspectantur, nec
manibus palpari possunt. Deinde in meis hisce punctis ego nihil admitto aliud, nisi illam
virium legem cum inertiæ vi conjunctam, adeoque illa volo prorsus incapacia
cogitationis, & voluntatis. Quamobrem discrimen essentiæ illud utrumque, quod inter
corpus, & spiritum agnoscunt omnes, id & ego agnosco, nec vero id ab extensione, &
compositione continua desumitur, sed ab iis, quæ cum simplicitate, & inextensione
æque conjungi possunt, & cohærere cum ipsis.
155. At si substantiæ capaces cogitationis & voluntatis haberent ejusmodi virium legem,
an non eosdem præstarent effectus respectu nostrorum sensuum, quos ejusmodi puncta?
Respondebo sane, me hic non quærere, utrum impenetrabilitas, & sensibilitas, quæ ab
iis viribus pendent, conjungi possint cum facultate cogitandi, & volendi, quæ quidem
quæstio eodem redit, ac in communi sententia de impenetrabilitate extensorum, ac
compositorum relata ad vim cogitandi, & volendi. Illud ajo, notionem, quam habemus
partim ex observationibus tam sensuum respectu corporum, quam intimæ conscientiæ
respectu spiritus, una cum reflexione, partim, & vero etiam circa spiritus potissimum, ex
principiis immediate revelatis, vel connexis cum principiis revelatis, continere pro
materia impenetrabilitatem, & sensibilitatem, una cum incapacitate cogitationis, & pro
spiritu incapacitatem afficiendi per impenetrabilitatem nostros sensus, & potentiam
cogitandi, ac volendi, quorum priores illas ego etiam in meis punctis admitto,
posteriores hasce in spiritibus; unde fit, ut mea ipsa puncta materialia sint, & eorum
massæ constituant corpora a spiritibus longissime discrepantia. Si possibile sit illud
substantiæ genus, quod & hujusmodi vires activas habeat cum inertia conjunctas, &
simul cogitare possit, ac velle; id quidem nec corpus erit, nec spiritus, sed tertium quid,
a corpore discrepans per capacitatem cogitationis, & voluntatis, discrepans autem a
spiritu per inertiam, & vires hasce nostras, quæ impenetrabilitatem inducunt. Sed, ut
ajebam, ea quæstio huc non pertinet, & aliunde resolvi debet; ut aliunde utique debet
Difficultates
petitæ a
discrimine debito
inter materiam, &
spiritum.
Differre hæc
puncta a spiritibus
per
impenetrabilitate
m, sensibilitatem,
incapacitatem
cogitationis.
Si possibilis
substantia prædita
hisce viribus, &
capax
cogitationis; eam
nec fore
materiam, nec
spiritum.
1...,62,63,64,65,66,67,68,69,70,71 73,74,75,76,77,78,79,80,81,82,...263
Powered by FlippingBook