Rogerius Josephus Boscovich: Theoria philosophiae naturalis - page 71

domum, vel massam, est aliquid non in se determinatum, quod momento quodam
determinato fiat, in quo saltus habeatur, sed ab æstimatione quadam pendet nostrorum
sensuum satis crassa; ut licet perpetuo accedant illæ partes, & pergant perpetuo mutare
positionem respectu ipsius massæ; tum incipiant censeri ut pertinentes ad illam domum,
vel massam: cum desinit respectiva mutatio esse sensibilis, quæ sensibilitatis cessatio fit
ipsa etiam quodammodo per gradus omnes, & continue aliquo tempore, non vero per
saltum.
150. Hinc distinctius ibi licebit difficultatem omnem amovere dicendo, non servari
mutationem continuam in magnitudinibus earum rerum, quæ continuæ non sunt, &
magnitudinem non habent continuam, sed sunt aggregata rerum disjunctarum; vel in iis
rebus, quæ a nobis ita censentur aliquod totum constituere, ut magnitudinem aggregati
non determinent distantiæ inter eadem extrema, sed a nobis extrema ipsa assumantur
jam alia, jam alia, quæ censeantur incipere ad aggregatum pertinere, ubi ad quasdam
distantias devenerint, quas ut ut in se juxta legem continuitatis mutatas, nos a reliquis
divellimus per saltum, ut dicamus pertinere eas partes ad id aggregatum. Id accidit, ubi
in objectis casibus accessiones partium novæ fiunt, atque ibi nos in usu vocabuli saltum
facimus; ars, & Natura saltum utique habet nullum.
151. Non idem contingit etiam, ubi plantæ, vel animantia crescunt, succo se insinuante
per tubulos fibrarum, & procurrente, ubi & magnitudo computata per distantias
punctorum maxime distantium transit per omnes intermedias; cum nimirum ipse
procursus fiat per omnes intermedias distantias. At quoniam & ibi mutantur termini illi,
qui distantias determinant, & nomen suscipiunt altitudinis ipsius plantæ; vera &
accurata continuitas ne ibi quidem observatur, nisi tantummodo in motibus, &
velocitatibus, ac distantiis singularum partium: quanquam ibi minus recedatur a
continuitate accurata, quam in superioribus. In his autem, & in illis habetur ubique illa
alia continuitas quædam apparens, & affectata tantummodo a Natura, quam intuemur
etiam in progressu substantiarum, ut incipiendo ab inanima-
[69]
-tis corporibus
progressu facto per vegetabilia, tum per quædam fere semianimalia torpentia, ac demum
animalia perfectiora magis, & perfectiora usque ad simios homini tam similes. Quoniam
& harum specierum, ac existentium individuorum in quavis specie numerus est finitus,
vera continuitas haberi non potest, sed ordinatis omnibus in seriem quandam, inter binas
quasque intermedias species hiatus debet esse aliquis necessario, qui continuitatem
abrumpat. In omnibus iis casibus habentur discretæ quædam quantitates, non continuæ;
ut & in Arithmetica series ex. gr. naturalium numerorum non est continua, sed discreta;
& ut ibi series ad continuam reducitur tantummodo, si generaliter omnes intermedias
fractiones concipiantur; sic & in superiore exemplo quædam velut continua series
habebitur tantummodo; si concipiantur omnes intermedias species possibiles.
152. Hoc pacto excurrendo per plurimos ejusmodi casus, in quibus accipiuntur
aggregata rerum a se invicem certis intervallis distantium, & unum aliquid continuum
non constituentium, nusquam accurata occurret continuitatis lex, sed per quandam
dispersionem quodammodo affectata, & vera continuitas habebitur tantummodo in
motibus, & in iis, quæ a motibus pendent, uti sunt distantiæ, & vires determinatæ a
distantiis, & velocitates a viribus ortæ; quam ipsam ob causam ubi supra num. 39
inductionem pro lege continuitatis assumpsimus, exempla accepimus a motu
potissimum, & ab iis, quæ cum ipsis motibus connectuntur, ac ab iis pendent.
Generalis
responsio ad casus
similes inde eruta.
Alii casus in
quibus læditur,
alii, in quibus
habetur solum
proxima, non
accurata
continuitas.
Conclusio
pertinens ad ea,
quæ veram, & ea,
quæ affectam
habent
continuitatem.
1...,61,62,63,64,65,66,67,68,69,70 72,73,74,75,76,77,78,79,80,81,...263
Powered by FlippingBook