Rogerius Josephus Boscovich: Theoria philosophiae naturalis - page 75

autem in tertia hujusce operis parte, quo pacto proprietates omnes sensibiles corporum
generales, immo etiam ipsorum præcipua discrimina, cum punctis hisce indivisibilibus
conveniant, & quidem multo sane melius, quam in communi sententia de continua
extensione materiæ. Quamobrem errabit contra rectæ ratiocinationis usum, qui ex
præjudicio ab hujusce conciliationis, & alterius hujusce sensationum nostrarum causæ
ignoratione inducto, continuam extensionem ut proprietatem necessariam corporum
omnino credat, & multo magis, qui censeat, materialis substantive ideam in ea ipsa
continua extensione debere consistere.
161. Verum quo magis evidenter constet horum præjudiciorum origo, afferam hic
dissertationis
De Materia Divisibilita-
[74]
-te, & Principiis Corporum
, numeros tres
incipiendo a 14, ubi sic: "utcunque demus, quod ego omnino non censeo, aliquas esse
innatas ideas, & non per sensus acquisitas; illud procul dubio arbitror omnino certum,
ideam corporis, materiæ, rei corporeæ, rei materialis, nos hausisse ex sensibus. Porro
ideæ primæ omnium, quas circa corpora acquisivimus per sensus, fuerunt omnino eæ,
quas in nobis tactus excitavit, & easdem omnium frequentissimas hausimus. Multa
profecto in ipso materno utero se tactui perpetuo offerebant, antequam ullam fortasse
saporum, aut odorum, aut sonorum, aut colorum ideam habere possemus per alios
sensus, quarum ipsarum, ubi eas primum habere cœpimus, multo minor sub initium
frequentia fuit. Ideæ autem, quas per tactum habuimus, ortæ sunt ex phænomenis
hujusmodi. Experiebamur palpando, vel temere impingendo resistentiam vel a nostris,
vel a maternis membris ortam, quæ cum nullam interruptionem per aliquod sensibile
intervallum sensui objiceret, obtulit nobis ideam impenetrabilitatis, & extensionis
continuæ: cumque deinde cessaret in eadem directione, alicubi resistentia, & secundum
aliam directionem exerceretur; terminos ejusdem quantitatis concepimus, & figuræ
ideam hausimus."
162. "Porro oriebantur hæc phænomena a corporibus e materia jam efformatis, non a
singulis materiæ particulis, e quibus ipsa corpora componebantur. Considerandum
diligenter erat, num extensio ejusmodi esset ipsius corporis, non spatii cujusdam, per
quod particulæ corpus efformantes diffunderentur: num eæ particulæ ipsæ iisdem
proprietatibus essent præditæ: num resistentia exerceretur in ipso contactu, an in
minimis distantiis sub sensus non cadentibus vis aliqua impedimento esset, quæ id
ageret, & resistentia ante ipsum etiam contactum sentiretur: num ejusmodi proprietates
essent intrinsecæ ipsi materiæ, ex qua corpora componuntur, & necessariæ: an casu
tantum aliquo haberentur, & ab extrinseco aliquo determinante. Hæc, & alia sane multa
considerate diligentius oportuisset: sed erat id quidem tempus maxime caliginosum, &
obscurum, ac reflexionibus minus obviis minime aptum. Præter organorum debilitatem,
occupabat animum rerum novitas, phænomenorum paucitas, & nullus, aut certe satis
tenuis usus in phænomenis ipsis inter se comparandis, & ad certas classes revocandis,
ex quibus in eorum leges, & causas liceret inquirere & systema quoddam efformare, quo
de rebus extra nos positis possemus ferre judicium. Nam in hac ipsa phænomenorum
inopia, in hac efformandi systematis difficultate, in hoc exiguo reflexionum usu, magis
etiam, quam in organorum imbecillitate, arbitror, sitam esse infantiam."
[75]
163. "In hac tanta rerum caligine ea prima sese obtulerunt animo, quæ minus alta
indagine, minus intentis reflexionibus indigebant, eaque ipsa ideis toties repetitis altius
impressa sunt, & tenacius adhæserunt, & quendam veluti campum nacta prorsus
vacuum, & adhuc immunem, suo quodammodo jure quandam veluti possessionem
inierunt. Intervalla, quæ sub sensum nequaquam cadebant, pro nullis habita: ea, quorum
Ordo idearum,
quas hausimus
circa corpus:
primas habitas
esse per tactum.
Quæ fuerint tum
consideranda:
infantia ad eas
reflexiones,
inepta: in quo ea
sita sit.
Præjudicia inde
orta extensionis
continuæ ut
essentialis,
odorum, &c ut
accidentalium.
1...,65,66,67,68,69,70,71,72,73,74 76,77,78,79,80,81,82,83,84,85,...263
Powered by FlippingBook