Rogerius Josephus Boscovich: Theoria philosophiae naturalis - page 76

ideæ semper simul conjunctæ excitabantur, habita sunt pro iisdem, vel arctissimo, &
necessario nexu inter se conjunctis. Hinc illud effectum est, ut ideam extensionis
continuæ, ideam impenetrabilitatis prohibentis ulteriorem motum in ipso tantum
contactu corporibus affinxerimus, & ad omnia, quæ ad corpus pertinent, ac ad materiam,
ex qua ipsum constat, temere transtulerimus: quæ ipsa cum primum insedissent animo,
cum frequentissimis, immo perpetuis phænomenis, & experimentis confirmarentur; ita
tenaciter sibi invicem adhæserunt, ita firmiter ideæ corporum immixta sunt, & cum ea
copulata; ut ea ipsa pro primis corporibus, & omnium corporearum rerum, nimirum
etiam materiæ corpora componentis, ejusque partium proprietatibus maxime intrinsecis,
& ad naturam, atque essentiam earundem pertinentibus, & tum habuerimus, & nunc
etiam habeamus, nisi nos præjudiciis ejusmodi liberemus. Extensionem nimirum
continuam, impenetrabilitatem ex contactu, compositionem ex partibus, & figuram, non
solum naturæ corporum, sed etiam corporeæ materiæ, & singulis ejusdem partibus,
tribuimus tanquam proprietates essentiales: cætera, quæ serius, & post aliquem
reflectendi usum deprehendimus, colorem, saporem, odorem sonum, tanquam
accidentales quasdam, & adventitias proprietates consideravimus."
164. Ita ego ibi, ubi Theoriam virium deinde refero, quam supra hic exposui, ac ad
præcipuas corporum proprietates applico, quas ex illa deduco, quod hic præstabo in
parte tertia. Ibi autem ea adduxeram ad probandam primam e sequentibus
propositionibus, quibus probatis & evincitur Theoria mea, & vindicatur: sunt autem
hujusmodi: 1. Nullo prorsus argumento evincitur materiam habere extensionem
continuam, & non potius constare e punctis prorsus indivisibilibus a se per aliquod
intervallum distantibus; nec ulla ratio seclusis præjudiciis suadet extensionem ipsam
continuam potius, quam compositionem e punctis prorsus indivisibilibus, inextensis, &
nullum continuum extensum constituentibus. 2. Sunt argumenta, & satis valida illa
quidem, quæ hanc compositionem e punctis indivisibilibus evincant extensioni ipsi
continues præferri oportere.
165. At quodnam extensionis genus erit istud, quod e punctis inextensis, & spatio
imaginario, sive puro nihilo
[76]
constat? Quo pacto Geometria locum habere poterit,
ubi nihil habetur reale continue extensum? An non punctorum ejusmodi in vacuo
innatantium congeries erit, ut quædam nebula unico oris flatu dissolubilis prorsus sine
ulla consistenti figura, solidate, resistentia? Hæc quidem pertinent ad illud extensionis,
& cohæsionis genus, de quo agam in tertia parte, in qua Theoriam applicabo ad
Physicam, ubi istis ipsis difficultatibus faciam satis. Interea hic illud tantummodo innuo
in antecessum, me cohæsionem desumere a limitibus illis, in quibus curva virium ita
secat axem, ut a repulsione in minoribus distantiis transitus fiat ad attractionem in
majoribus. Si enim duo puncta sint in distantia alicujus limitis ejus generis, & vires, quæ
immutatis distantiis oriuntur, sint satis magnæ, curva secante axem ad angulum fere
rectum, & longissime abeunte ab ipso; ejusmodi distantiam ea puncta tuebuntur vi
maxima ita, ut etiam insensibiliter compressa resistant ulteriori compressioni, ac
distracta resistant ulteriori distractioni; quo pacto si multa etiam puncta cohæreant inter
se, tuebuntur utique positionem suam, & massam constituent formæ tenacissimam, ac
eadem prorsus phænomena exhibentem, quæ exhiberent solidæ massulæ in communi
sententia. Sed de hac re uberius, uti monui, in parte tertia: nunc autem ad secundam
faciendus est gradus.
Binæ
propositiones
dissertationis
totam Theoriam
continentis.
Quo pacto
congeries
punctorum
coalescant in
massas tenaces:
transitus ad
partem secundam.
1...,66,67,68,69,70,71,72,73,74,75 77,78,79,80,81,82,83,84,85,86,...263
Powered by FlippingBook