Rogerius Josephus Boscovich: Theoria philosophiae naturalis - page 252

OC æqualis MD ductæ in D, adeoque illa exprimet summam omnium virium DX
omnium punctorum in D, hæc vim illam secundam puncti C, nimirum D
×
DM. Quare
jam erunt
Summa virium parallelarum in A
.
.
.
TR
Summa virium parallelarum in D
.
.
.
NO
Binæ vires in B
.
.
.
.
. BN, BR
Quatuor vires in C .
.
.
. CT, OC, RC, NC
91. Jam vero patet, ex tertia RC, & prima CT componi vim RT æqualem summæ virium
parallelarum A: & ex quarta NC, ac secunda OC componi vim NO æqualem summæ
virium parallelarum in D. Quare patet, ab unico puncto C fulcrum urgeri vi, quæ
eandem directionem habeat, quam habent vires parallelæ in A, & D, & æquetur earum
summæ, nimirum urgeri eodem modo, quo urgeretur, si omnia illa puncta, quæ sunt in
D, & A, cum his viribus essent in C, & fulcrum per se ipsa immediate urgerent.
92. Præterea ob parallelismum itidem omnium laterum similia erunt triangula 1.° CNO,
DPC: 2.° CNQ, PDE: 3.° CPR, VCN: 4.° CRS, VNQ: 5.° CVA, TCR: 6.° VAF, CRS.
Ea exhibent sequentes sex proportiones, quarum binæ singulis versibus continentur.
ON
. CP :: NC . PD :: NQ . DE
CP . CV :: CR . NV :: RS . NQ
CV . RT :: VA . RC :: AF . RS
Porro ex iis componendo primas, & postremas, ac demendo in illis CP, CV; in his QN,
RS communes tam antecedentibus, quam consequentibus, fit ex æqualitate nimirum
perturbata ON . RT:: AF . DE. Nempe summa omnium virium parallelarum in D, cui
æquatur ON, ad summam om-
[296]
-nium in A, cui æquatur RT, ut e contrario distantia
harum perpendicularis AF a recta CF ducta per fulcrum directioni virium earumdem
parallela, ad illarum perpendicularem distantiam ab eadem. Quare habetur determinatio
eorum omnium quæ quærebantur.
z
z
Porro applicatio ad vectem est similis illi, quæ habetur hic post æquilibrium trium massarum num. 326.
Vis in fulcrum cui
æqualis.
Proportio, quæ
vectem exhibet.
1...,242,243,244,245,246,247,248,249,250,251 253,254,255,256,257,258,259,260,261,262,...263
Powered by FlippingBook