Rogerius Josephus Boscovich: Theoria philosophiae naturalis - page 249

85. Hoc quidem pacto inveniuntur plurima absurda in variis generibus attractionum quæ
si repulsiones, in minimis distantiis habeantur pares extinguendæ velocitati cuilibet
utcunque magnæ, cessant illico omnia, cum eæ repulsiones mutuum accessum usque ad
concursum penitus impediant. Inde autem manifesto iterum consequitur, repulsiones in
minimis distantiis præferendas potius esse attractioni, ex quarum variis generibus tam
multa absurda consequuntur.
Omnia absurda
cessare, si in
minimis distantiis
habeatur repulsio,
quæ appulsum
impediat.
1...,239,240,241,242,243,244,245,246,247,248 250,251,252,253,254,255,256,257,258,259,...263
Powered by FlippingBook