Rogerius Josephus Boscovich: Theoria philosophiae naturalis - page 247

81. In eo jam absurdum quoddam videtur esse: sed id quidem multo magis crescit; si
consideretur, quid debeat accidere, ubi tota sphærica superficies, vel tota sphæra abeat
unicum punctum F. Tum itidem corpus sibi relictum, deveniet ad centrum cum infinita
velocitate, sed procurret ulterius usque ad 1, dum prius, ubi Ellipsis evanescebat,
debebat redire retro. Nos quidem pluribus in locis alibi demonstravimus, in prima
determinatione latere errorem, cum Ellipsi evanescente, nullæ jam adsint omnes vires,
quæ agunt per arcum situm ultra F ad partes D, quæ priorem velocitatem debebant
extinguere, & novam producere ipsi æqualem. Verum adhuc habetur saltus quidam, cui
& Natura, & Geometria ubique repugnat. Nam donec utcunque parva est velocitas,
habetur semper regressus ad A cum procursu FD eo minore, quo velocitas est minor:
facta autem velocitate nulla, procursus immediate evadit FI, quin ulli intermedii minores
adfuerint. Quod si quis ejus priorem determinationem tueri velit, ut punctum, quod
agatur in centrum vi, quæ sit in ratione reciproca duplicata distantiarum, debeat e centro
regredi retro; tum saltus habetur similis, ubi prius in sphæricam superficiem vel
sphæram tendat, quæ paullatim abeat in centrum. Donec enim aderit superficies illa, vel
sphæra, habebitur semper is procursus, qui abrumpetur in illo appulsu totius superficiei
ad centrum, quin habeantur prius minores procursus.
Regresus a centro
simul, &
procursus ultra ad
eandem
distantiam, vel
saltus in tanto
procursu, sine
præviis
i ib
1...,237,238,239,240,241,242,243,244,245,246 248,249,250,251,252,253,254,255,256,257,...263
Powered by FlippingBook