Rogerius Josephus Boscovich: Theoria philosophiae naturalis - page 244

relationem ad abscissam exprimere debeamus per potentias abscissæ, & potentiarum
producta cum aliis rectis; sed in se, uti supra diximus, ejusdem est naturæ & illa functio,
ac potentia quævis, & illa, ut hæc, ordinatam immediate simplicem exhibet
respondentem abscissæ ad curvam quandam uniformis, & in se simplicis curvæ.
70. Præterea ipsæ illæ parametri, quæ formulam functionis ingrediuntur, possunt esse
certæ quædam distantiæ & assumi debere ad hoc, ut illis datis distantiis illæ datæ, &
non aliæ vires respondeant. Sic ubi quæsita est formula, quæ exprimeret æquationem ad
curvam quæsitam, assumpsimus quasdam distantias, in quibus curva secaret axem,
nimirum in quibus, evanescente vi haberentur limites, & earum distantiarum valores
ingressi sunt formulam inventam, ut quædam parametri. Possunt igitur ipsæ parametri
esse distantiæ quædam; ac proinde posito, quod omnino debeat vis exprimi per solas
distantias, potest adhuc exprimi per functionem continentem quotcunque parametros, &
non exprimetur necessario per solam aliquam potentiam.
71. Reliquum est, ut dicamus aliquid de Ratione Sufficienti, quæ dicitur parametros
excludere, cum non sit ratio, cur aliæ præ aliis parametri seligantur.
72. Inprimis si vis est in ipsa natura materiæ; nulla ratio ulterior requiri potest præter
eam ipsam naturam, quæ determinet hanc potius, quam aliam vim pro hac potius, quam
pro illa distantia, adeoque hanc potius, quam aliam parametrum. Quæri ad summum
poterit, cur elegerit Naturæ Auctor eam potissimum materiam, quæ eam legem virium
haberet essentialem, quam aliam: ubi ego quidem, qui summam in Auctore Naturæ
libertatem agnosco, censeo, ut in aliis omnibus, nihil aliud requiri pro ratione sufficienti
electionis, quam ipsam liberam determinationem Divinæ voluntatis, a cujus arbitrio
pendeat tum, quod hanc potius, quam aliam eligat rem, quam condat, tum quod ea re
hanc in se naturam habente, ubi jam condita fuerit, utatur ad hoc potius, quam ad illud
ex tam multis, ad quæ natura quævis a tanti Artificis manu adhibita potest esse idonea.
Atque hæc responsio
[287]
æque valet, si vis non est ipsi materiæ essentialis, sed libera
Auctoris lege sancita, quo casu ipse pro libero arbitrio suo hanc huic materiæ potuit
legem dare præ aliis electam.
73. At si ratio etiam exhiberi debeat, quæ Auctorem Naturæ potuerit impellere ad
seligendam materiam hac potissimum præditam essentiali virium lege, vel ad
seligendam pro hac materia hanc legem virium; quæri primo potest, cur hunc potius
exponentem potentiæ elegerit, & hanc parametrum in unitate inclusam, sive in quadam
determinata distantia quandam determinatam vim. Quod de iis dicitur, applicari poterit
parametris reliquis functionis cujusvis. Ut ille exponens, illa unitas, ille nexus potuit
habere aliquid, quod cæteris præstaret ad eos obtinendos fines, quos sibi Naturæ Auctor
præscripsit; sic etiam aliquid ejusmodi habere poterant reliquæ omnes quotcunque, &
qualescunque parametri.
74. Deinde rem ipsam diligenter consideranti facile patebit, ad obtinendos fines, quos
sibi Naturæ Auctor debuit proponere, non fuisse aptam solam potentiam quandam
distantiæ pro lege virium, sed debuisse assumi functionem, quæ ubi exprimi deberet per
nostram humanum Algebram, alias quoque parametros admisceret. Si ex. gr. voluisset
per eandem vim & motum Planetarum ad sensum ellipticum cum Kepleriano nexu inter
quadrata temporum periodicorum, & cubos distantiarum mediarum, & cohæsionem per
contactum, nulla sola potentia ad utrumque præstandum finem fuisset satis, quem finem
obtinuisset illa, formula
3
+
2
. At nec ea formula potuit ipsi sufficere, si vera est
Parametros ipsas
esse „distantias“:
eas functionem
esse ingressas,
quod in datis
distantiis debuerit
haberi vis data,
vel nulla.
Argumentum
contrarium a
defectu rationis
sufficientis.
Si vis sit
essentialis
materiæ; rationem
talium
parametrorum
esse ipsam ejus
naturam: cur hoc
genus materiæ
existat, rationem
esse arbitrium
Creatoris: idem, si
ea non sit
essentialis.
Præter arbitrium
retorsio in
potentia: rationem
utrobique esse
fines, quos sibi
ipse proposuerit,
qui possunt esse
nobis ignoti.
Evolutio finis
ipsius: necessitas
habendi hunc
nexum ab Algebra
humana non
exprimibilem, nisi
per functionem,
ad solvendum
creationis
problema pro hac
corporum
constitutione, &
motuum serie.
1...,234,235,236,237,238,239,240,241,242,243 245,246,247,248,249,250,251,252,253,254,...263
Powered by FlippingBook