Rogerius Josephus Boscovich: Theoria philosophiae naturalis - page 235

21. Illud autem notandum inprimis ex hoc principio immutabilitatis eorum, quorum
mutationem per sensum non cognoscimus, oriri etiam methodum, quam adhibemus in
comparandis intervallorum magnitudinibus inter se, ubi id, quod pro mensura
assumimus, habemus pro immutabili. Utimur autem hoc principio,
quæ sunt æqualia
eidem, sunt æqualia inter se,
ex quo deducitur hoc aliud, ad ipsum pertinens,
quæ sunt
æque multipla, vel submutipla alterius, sunt itidem inter se æqualia
, & hoc alio,
quæ
congruant, æqualia sunt.
Assumimus ligneam, vel ferream decempedam, quam uni
intervallo semel, vel centies applicatam si inveniamus congruentem, tum alteri
intervallo applicatam itidem semel, vel centies itidem congruentem, illa intervalla
æqualia dicimus. Porro illam ligneam, vel ferream decempedam habemus pro eodem
comparationis termino post translationem. Si ea constaret ex materia prorsus continua,
& solida, haberi posset pro eodem comparationis termino; at in mea punctorum a se
invicem distantium sententia, omnia illius decempedæ puncta, dum transferuntur,
perpetuo distantiam revera mutant. Distantia enim constituitur per illos reales existendi
modos, qui mutantur perpetuo. Si mutentur ita, ut qui modi succedunt, fundent reales
æqualium distantiarum relationes; terminus comparationis non erit idem, adhuc tamen
æqualis erit, & æqualitas mensuratorum intervallorum rite colligetur. Longitudinem
decempedæ in priore situ per illos priores reales modos constitute, cum longitudine in
posteriore situ constituta per hosce posteriores, immediate inter se conferre nihilo magis
possumus, quam illa ipsa intervalla, quæ mensurando conferimus. Sed quia nullam in
translatione mutationem sentimus, quæ longitudinis relationem nobis ostendat, idcirco
pro eadem habemus longitudinem ipsam. At ea revera semper in ipsa translatione non
nihil mutabitur. Fieri posset, ut ingentem etiam mutationem aliquam subiret
[275]
&
ipsa, & nostri sensus, quam nos non sentiremus, & ad priorem restituta locum ad priori
æqualem, vel similem statum rediret. Exigua tamen aliqua mutatio habetur omnino
idcirco, quod vires, quæ illa materiæ puncta inter se nectunt, mutata positione ad omnia
reliquarum Mundi partium puncta, non nihil immutantur. Idem autem & in communi
sententia accidit. Nullum enim corpus spatiolis vacat interjectis, & omnis penitus
compressionis, ac dilatationis est incapax, quæ quidem dilatatio, & compressio saltem
exigua in omni translatione omnino habetur. Nos tamen mensuram illam pro eadem
habemus, cum, ut monui, nullam mutationem sentiamus.
22. Ex his omnibus consequitur, nos absolutas distantias nec immediate cognoscere
omnino posse, nec per terminum communem inter se comparare, sed æstimare
magnitudines ab ideis, per quas eas cognoscimus, & mensuras habere pro communibus
terminis, in quibus nullam mutationem factam esse vulgus censet. Philosophi autem
mutationem quidem debent agnoscere, sed cum nullam violatæ notabili mutatione
æqualitatis causam agnoscant, mutationem ipsam pro æqualiter facta habent.
23. Porro licet, ubi puncta materiæ locum mutant, ut in decempeda translata, mutetur
revera distantia, mutatis iis modis realibus, quæ ipsam constituunt; tamen si mutatio ita
fiat, ut posterior illa distantia æqualis prorsus priori sit, ipsam appellabimus eandem, &
nihil mutatam ita, ut eorundem terminorum æquales distantiæ dicantur distantia eadem,
& magnitudo dicatur eadem, quæ per eas æquales distantias definitur, ut itidem ejusdem
directionis nomine intelligantur binæ etiam directiones parallelæ; nec mutari distantiam,
vel directionem dicemus in sequentibus, nisi distantiæ magnitudo, vel parallelismus
mutetur.
Quomodo
judicemus de
æqualitate
duorum, ex
æqualitate cum
tertio: nunquam
haberi
congruentiam in
longitudine, ut
nec in tempore,
sed inferri a
causis.
Conclusio:
discrimen vulgi a
Philosophis in
judicando.
Licet translata
decempeda,
mutentur modi,
qui intervalli
relat-ionem
constituunt; tamen
intervalla æqualia
haberi pro eodem
ex causis.
1...,225,226,227,228,229,230,231,232,233,234 236,237,238,239,240,241,242,243,244,245,...263
Powered by FlippingBook