Rogerius Josephus Boscovich: Theoria philosophiae naturalis - page 231

sed etiam distinctis, ac tantummodo separabilibus. Eam sententiam amplectendam esse
non censeo idcirco, quod ubicunque materiam loca distincta occupantem sensu
percipimus, separabilem etiam, ingenti saltem adhibita vi, videmus; sejunctis partibus,
quæ distabant: nec vero alio ullo argumento excludimus a Natura replicationem, nisi
quia nullam materiæ partem, quantum sensu percipere possumus, videmus, bina simul
occupare loca. Virtualis illa extensio materiæ infinities ulterius progreditur ultra
simplicem replicationem.
15. Si secundus casus quietis, & primus casus regressus ad eundem locum naturaliter
haberi possent, esset is quidem defectus quidam analogiæ inter spatium, & tempus. At
mihi videor probare illud posse, neutrum unquam in Natura contingere, adeoque
naturaliter haberi non posse. Id autem evinco hoc argumento. Sit punctum materiæ
quodam momento in quodam spatii puncto, & pro quovis alio momento ignorantes, ubi
sit, quæramus, quanto probabilius sit, ipsum alibi esses, quam ibidem. Tanto erit
probabilius illud, quam hoc, quanto plura sunt alia spatii puncta, quam illud unicum.
Hæc in quavis linea sunt infinita, infinitus in quovis plano linearum numerus, infinitus
in toto spatio planorum numerus. Quare numerus aliorum punctorum est infinitus tertii
generis, adeoque illa probabilitas major infinities tertii generis infinitate, ubi de quovis
alio determinato momento agitur. Agatur jam inde-
[270]
-finite de omnibus momentis
temporis infiniti, decrescet prior probabilitas in ea ratione, qua momenta crescunt, in
quorum aliquo saltem posset ibidem esse punctum. Sunt autem momenta numero
infinita infinitate ejusdem generis, cujus puncta possibilia in linea infinita. Igitur adhuc
agendo de omnibus momentis infiniti temporis indefinite, est infinities infinite
improbabilius, quod punctum in eodem illo priore sit loco, quam quod sit alibi.
Consideretur jam non unicum punctum loci determinato unico momento occupatum, sed
quodvis punctum loci, quovis indefinite momento occupatum, & adhuc probabilitas
regressus ad aliquod ex iis crescet, ut crescit horum loci punctorum numerus, qui
infinite etiam tempore est infinitus ejusdem ordinis, cujus est numerus linearum, in
quovis plano. Quare improbabilitas casus, quo determinatum quodpiam materiæ
punctum redeat, quovis indefinite momento temporis, ad quodvis indefinite punctum
loci, in quo alio quovis fuit momento temporis indefinite sumpto, remanet infinita primi
ordinis. Eadem autem pro omnibus materiæ punctis, quæ numero finita sunt, decrescit
in ratione finita ejus numeri ad unitatem (quod secus accidit in communi sententia, in
qua punctorum materiæ numerus est infinitus ordinis tertii). Quare adhuc remanet
infinita improbabilitas regressus puncti materiæ cujusvis indefinite, ad punctum loci
quodvis, occupatum quovis momento præcedenti indefinite, regressus inquam, habendi
quovis indefinite momento sequenti temporis, qui regressus idcirco sine ullo erroris
metu debet excludi, cum infinitam improbabilitatem in relativam quandam
impossibilitatem migrare censendum sit: quæ quidem Theoria communi sententiæ
applicari non potest. Quamobrem eo pacto, patet, in mea materiæ punctorum Theoria e
Natura tolli & quietem, quam etiam supra exclusimus, & vero etiam regressum ad idem
loci punctum, in quo semel ipsum punctum materias extitit: unde fit, ut omnes illi primi
quatuor casus excludantur ex Natura, & in iis accurata temporis, & spatii servetur
analogia.
16. Quin imo si quæratur, an aliquod materiæ punctum occupare debeat quopiam
momento punctum loci, quod alio momento aliquo aliud materiæ punctum occupavit;
adhuc improbabilitas erit infinities infinita. Nam numerus punctorum materiæ
existentium est finitus, adeoque si pro regressu puncti cujusvis ad puncta loci a se
occupata adhibeatur regressus ad puncta occupata a quovis alio, numerus casuum crescit
Quietem, &
regressum ad
eundem locum in
Natura esse in
infinitum
improbabiles, &
inde ingens
analogia.
Nullum punctum
materiæ advenire
ad ullum punctum
spatii, in quo ali-
quando fuerit
aliud punctum
quodvis. In sola
coexist-entia
respondente huic
adventui lædi
analogiam.
1...,221,222,223,224,225,226,227,228,229,230 232,233,234,235,236,237,238,239,240,241,...263
Powered by FlippingBook