Rogerius Josephus Boscovich: Theoria philosophiae naturalis - page 223

548. Verum hisce omnibus etiam omissis, est illud a determinatione itidem necessaria
repetitum, in quavis Theoria validissimum, sed adhuc magis in mea, in qua omnia
phænomena pendent a curva virium, & inertiæ vi. Nimirum materia licet ponatur
ejusmodi, ut habeat necessariam, & sibi essentialem vim inertiæ, & virium activarum
legem; adhuc ut quovis dato tempore posteriore habeat determinatum statum, quem
habet, debet determinari ad ipsum a statu præcedenti, qui si fuisset diversus, diversus
esset & subsequens; neque enim lapis, qui sequenti tempore est in Tellure, ibi esset; si
immediate antecedenti fuisset in Luna. Quare status ille, qui habetur tempore sequenti,
nec a se ipso, nec a materia, nec ab ullo ente materiali tum existente, habet
determinationem ad existendum, & proprietates, quas habet materia perennes,
indifferentiam per se continent, nec ullam determinationem inducunt. Determinationem
igitur, quam habet ille status ad existendum, accipit a statu præcedenti. Porro status
præcedens non potest determinare sequentem, nisi quatenus ipse determinate existit.
Ipse autem nullam itidem in se habet determinationem ad existendum, sed illam accipit
a præcedente.
[259]
Ergo nihil habemus adhuc in ipso secundum se considerato
determinationis ad existendum pro postremo illo statu. Quod de secundo diximus,
dicendum de tertio præcedente, qui determinationem debet accipere a quarto, adeoque
in se nullam habet determinationem pro existentia sui, nec idcirco ullam pro existentia
postremi. Verum eodem pacto progrediendo in infinitum, habemus infinitam seriem
statuum, in quorum singulis habemus merum nihil in ordine ad determinatam
existentiam postremi status. Summa autem omnium nihilorum utcunque numero
infinitorum est nihil; jam diu enim constitit, illum Guidonis Grandi, utut summi
Geometræ, paralogismum fuisse, quo ex expressione seriei parallelæ ortæ per
divisionem
1 1+1
intulit summam infinitorum
zero
esse revera æqualem dimidio. Non
potest igitur illa series per se determinare existentiam cujuscunque certi sui termini,
adeoque nec tota ipsa potest determinate existere, nisi ab ente extra ipsam posito
determinetur.
549. Hoc quidem argumento jam ab annis multis uti soleo, quod & cum aliis pluribus
communicavi, neque id ab usitato argumento, quo rejicitur series contingentium infinita
sine ente extrinseco dante existentiam seriei toti, in alio differt, quam in eo, quod a
contingentia res ad determinationem est translata, & a defectu determinationis pro sua
cujusque existentia res est translata ad defectum determinationis pro existentia unius
determinati status assumpti pro postremo; id autem præstiti, ne eludatur argumentum
dicendo, in tota serie haberi determinationem ad ipsam totam, cum pro quovis termino
habeatur determinatio intra eandem seriem, nimirum in termino præcedente. Illa
reductione ad vim determinativam existentiæ postremi quæsitam per omnem seriem,
devenitur ad seriem nihilorum respectu ipsius quorum summa adhuc est nihilum.
550. Jam vero hoc ens extrinsecum seriei ipsi, quod hanc seriem elegit præ seriebus aliis
infinitis ejusdem generis, infinitam habere debet determinativam, & electivam vim, ut
unam illam ex infinitis seligat. Idem autem & cognitionem habere, debuit, &
sapientiam, ut hanc seriem ordinatam inter inordinatas selegerit: si enim sine cognitione,
& electione egisset, infinities probabilius fuisset, ab illo determinatum iri aliquam ex
inordinatis, quam unam ex ordinatis, ut hanc; cum nimirum ratio inordinatarum ad
ordinatas sit infinita, & quidem ordinis altissimi, adeoque & excessus probabilitatis pro
cognitione, & sapientia, ac libera electione supra probabilitatem pro cæco agendi modo,
fatalismo, & necessitate, sit infinitus, qui idcirco certitudinem inducit.
Validissima ab
impossibilitate
seriei infinitæ
terminorum, in
qua alii ab aliis
determinentur ad
existendum sine
extrinseco
determinante; ea
hic demonstratur.
In quo hoc
argumentum
differat a
communi
adhibente
impossibilitatem
seriei
contingentium
sine ente
necessario.
Attributa, quæ
Ens extrinsecum
habere debet.
1...,213,214,215,216,217,218,219,220,221,222 224,225,226,227,228,229,230,231,232,233,...263
Powered by FlippingBook