Rogerius Josephus Boscovich: Theoria philosophiae naturalis - page 227

[264]
SUPPLEMENTA
§ I
De Spatio, ac Tempore
t
1. Ego materiæ extensionem prorsus continuam non admitto, sed eam constituo punctis
prorsus indivisibilibus, & inextensis a se invicem disjunctis aliquo intervallo, &
connexis per vires quasdam jam attractivas, jam repulsivas pendentes a mutuis ipsorum
distantiis. Videndum hic, quid mihi sit in hac sententia spatium, ac tempus, quomodo
utrumque dici possit continuum, divisibile in infinitum, æternum, immensum,
immobile, necessarium, licet neutrum, ut in ipsa adnotatione ostendi, suam habeat
naturam realem ejusmodi proprietatibus præditam.
2. Inprimis illud mihi videtur evidens, tam eos, qui spatium admittunt absolutum, natura
sua reali, continuum, æternum, immensum, tam eos, qui cum Leibnitianis, & Cartesianis
ponunt spatium ipsum in ordine, quem habent inter se res, quæ existunt, præter ipsas
res, quæ existunt, debere admittere modum aliquem non pure imaginarium, sed realem
existendi, per quem ibi sint, ubi sunt, & qui existat tum, cum ibi sunt, pereat cum ibi
esse desierint, ubi erant. Nam admisso etiam in prima sententia spatio illo, si hoc, quod
est esse rem aliquam in ea parte spatii, haberetur tantummodo per rem, & spatium;
quotiescunque existeret res, & spatium, haberetur hoc, quod est rem illam in ea spatii
parte collocari. Rursus si in posteriore sententia ordo ille, qui locum constituit, haberetur
per ipsas tantummodo res, quæ ordinem illum habent, quotiescunque res illæ existerent,
eodem semper existerent ordine illo, nec proinde unquam locum mutarent. Atque id,
quod de loco dixi, dicendum pariter de tempore.
3. Necessario igitur admittendus est realis aliquis existendi modus, per quem res est ibi,
ubi est, & tum cum est. Sive est modus dicatur res, sive modus rei, sive aliquid, sive
nonnihil; is extra nostram imaginationem esse debet, & res ipsum mutare potest, habens
jam alium ejusmodi existendi modum, jam alium.
4. Ego igitur pro singulis materiæ punctis, ut de his
[265]
loquar, e quibus ad res etiam
immateriales eadem omnia facile transferri possunt, admitto bina realia modorum
existendi genera, quorum alii ad locum pertineant, alii ad tempus, & illi locales, hi
dicantur temporarii. Quodlibet punctum habet modum realem existendi, per quem est
ibi, ubi est, & alium, per quem est tum, cum est. Hi reales existendi modi sunt mihi reale
tempus, & spatium: horum possibilitas a nobis indefinite cognita est mihi spatium
vacuum, & tempus itidem, ut ita dicam, vacuum, sive etiam spatium imaginarium, &
tempus imaginarium.
5. Modi illi reales singuli & oriuntur, ac pereunt, & indivisibiles prorsus mihi sunt, ac
inextensi, & immobiles, ac in suo ordine immutabiles. Ii & sua ipsorum loca sunt realia,
ac tempora, & punctorum, ad quæ pertinent. Fundamentum præbent realis relationis
distantiæ, sive localis inter duo puncta, sive temporariæ inter duos eventus. Nec aliud
est in se, quod illam determinatam distantiam habeant illa duo materiæ puncta, quam
quod illos determinatos habeant existendi modos, quos necessario mutent, ubi eam
mutent distantiam. Eos modos, qui in ordine ad locum sunt, dico puncta loci realia, qui
t
Hic, & sequens paragraphus habentur in Supplementis tomi I
. Philosophie Retentioris
Benedicti Stay, §
6, & 7.
Argumentum:
quæ spatii
attributa.
Necessario ab
omnibus admitti
debere reales
modos existendi
locales &
temporarios.
Quocunque is
modus nomine
appelletur.
Modi reales, qui
sint reale spatium,
& tempus.
Eorum natura, &
relationes.
1...,217,218,219,220,221,222,223,224,225,226 228,229,230,231,232,233,234,235,236,237,...263
Powered by FlippingBook