Rogerius Josephus Boscovich: Theoria philosophiae naturalis - page 230

possunt, sed alia jacere debent extra alia, atque id ipsum ex eorum natura, & ut ajunt,
essentia.
13. Deinde considerentur conjunctiones variæ punctorum loci, & momentorum.
Quodvis punctum materiæ, si existit, conjungit aliquod punctum spatii cum aliquo
momento temporis. Nam necessario alicubi existit, & aliquando existit; ac si solum
existat, semper suum habet, & localem, & temporarium existendi modum, per quod, si
aliud quodpiam existat, quod suos itidem habebit modus, distantiæ & localis, &
temporis relationem ad ipsum acquiret. Id saltem omnino accidet, si omnium, quæ
existunt, vel existere possunt, commune est spatium, ut puncta localia unius, punctis
localibus alterius perfecte congruant, singula singulis. Quid enim, si alia sunt rerum
genera, vel a nostris dissimilium, vel nostris etiam prorsus similium, quæ aliud, ut ita
dicam, infinitum spatium habeant, quod a nostro itidem infinite non per intervallum
quoddam finitum, vel infinitum distet, sed ita alienum sit, ita, ut ita dicam, alibi
positum, ut nullum cum hoc nostro commercium habeat, nullam relationem distantiæ
inducat. Atque id ipsum de tempore etiam dici posset extra omne nostrum æternum
tempus collocate. At id menti, ipsum conanti concipere, vim summam infert, ac a
cogitatione directa admitti vel nullo modo potest, vel saltem vix potest. Quamobrem iis
rebus, vel rerum spatiis, & temporibus, quæ ad nos nihil pertinere possent, prorsus
omissis, agamus de nostris hisce. Si igitur primo idem punctum materiæ conjungat idem
punctum spatii, cum pluribus momentis temporis aliquo a se invicem intervallo
disjunctis; habebitur regressus ad eundem locum. Si secundo id conjungat cum serie
continua momentorum temporis continui; habebitur quies, quæ requirit tempus aliquod
continuum cum eodem loci puncto, sine qua conjunctione habetur continuus motus,
succedentibus sibi aliis, atque aliis loci punctis, pro aliis, atque aliis momentis temporis.
Si tertio idem punctum materiæ conjungat idem momentum temporis cum pluribus
punctis loci a se invicem distantibus aliquo intervallo; habebitur illa, quam dicimus
replicationem. Si quarto id conjungat cum serie continua punctorum loci aliquo
intervallo continue contentorum, habebitur quædam quam plures Peripatetici
admiserunt, virtualem appellantes extensionem, qua indivisibilis, & partibus omnino
destituta materiæ particula spatium divisibile occuparet. Sunt alias quatuor
combinationes, ubi plura materiae pun-
[269]
-cta considerentur. Nimirum quinto si
conjungant idem momentum temporis cum pluribus punctis loci, in quo sita est
coexistentia. Sexto si conjungant idem punctum spatii cum diversis momentis temporis,
quod fieret in successive appulsu diversorum punctorum materiæ ad eundem locum.
Septimo si conjungant idem momentum temporis cum eodem puncto spatii, in quo sita
esset compenetratio. Octavo si nec momentum ullum, nec punctum spatii commune
habeant, quod haberetur, si nec coexisterent, nec ea loca occuparent, quæ ab aliis
occupata fuissent aliquando.
14. Ex hisce octo casibus primo respondet tertius, secundo quartus, quinto sextus,
septimo octavus. Tertium casum, nimirum replicationem, communitur censent
naturaliter haberi non posse. Quartum censent multi habere animam rationalem, quam
putant esse in spatio aliquo divisibili, ut plures Peripatetici in toto corpore, alii
Philosophi in quadam cerebri parte, vel in aliquo nervorum succo ita, ut cum
indivisibilis sit, tota sit in toto spatio, & tota in quavis spatii parte, quemadmodum
eadem indivisibilis Divina Natura est in toto spatio, & tota in qualibet spatii parte,
ubique necessario præsens, & omnibus creatarum rerum realibus locis coexistens, ac
adstans. Eundem alii casum in materia admittunt, cujus particulas eodem pacto extendi
putant, ut diximus; licet simplices sint, licet partibus expertes, non modo actu separatis,
Combinationes
quatuor spatii, &
temporis pro
unico puncto
materiæ quatuor
pro binis maxime
notabiles: idea
singularis spatii
alterius albi positi.
Relationes earum
ad se invicem:
quæ, & quomodo
possibiles.
1...,220,221,222,223,224,225,226,227,228,229 231,232,233,234,235,236,237,238,239,240,...263
Powered by FlippingBook