Rogerius Josephus Boscovich: Theoria philosophiae naturalis - page 232

in ratione unitatis ad numerum punctorum finitum utique, nimirum in ratione finita
tantummodo. Hinc improbabilitas appulsus alicujus puncti materiæ indefinite sumpti ad
punctum spatii aliquando ab alio quovis puncto occupati adhuc est infinita, & ipse
appulsus habendus pro impossibili, quo quidem pacto excluditur & sextus casus, qui in
eo ipso situs erat regressu, & multo magis septimus, qui binorum punctorum mate-
[271]
-riæ simultaneum appulsum continet ad idem aliquod loci punctum, sive
compenetrationem. Octavus autem pro materia excluditur, cum tota simul creata
perpetuo duret tota, adeoque semper idem momentum habeat commune.
u
Solus quintus
casus, quo plura materiæ puncta idem momentum temporis cum diversis punctis loci
conjungant, non modo possibilis est, sed etiam necessarius pro omnibus materiæ
punctis, coexistentibus nimirum: fieri enim non potest, ut septimus, & octavus
excludantur; nisi continue ob id ipsum includatur quintus ille, ut consideranti patebit
facile. Quamobrem in eo analogia deficit, quod possint plura materiæ puncta conjungere
diversa puncta spatii cum eodem momento temporis, qui est hic casus quintus, non
autem possit idem punctum spatii, cum pluribus momentis temporis, qui est casus
tertius, quem defectum necessario inducit exclusio septimi, & octavi, quorum altero
incluso, excludi posset hic quintus, ut si possent materiæ puncta, quæ simul creata sunt,
nec pereunt, non coexistere, tum enim idem momentum cum diversis loci punctis
nequaquam conjungeretur.
17. Ex illis 7 casibus videntur omnino 6 per Divinam Omnipotentiam possibiles, dempta
nimirum virtuali illa materiæ extensione, de qua dubium esse poterit, quia deberet simul
existere numerus absolute infinitus punctorum illorum loci realium, quod impossibile
est; si infinitum numero actu existens repugnat in modis ipsis. Quoniam autem possunt
omnia existere alia post alia puncta loci in quavis linea constituta, in motu nimirum
continuo, & possunt itidem momenta omnia temporis continui, alia itidem post alia in
rei cujusvis duratione; ambigi poterit, an possint & omnia simul ipsa loci puncta, quam
quæstionem definire non ausim. Illud unum moneo, sententiam hanc meam de spatii
natura, & continuitate præcipuas omnes difficultates, quibus premuntur reliquae, peni-
[272]
-tus evitare, & ad omnia, quæ huc pertinent, explicanda commodissimam esse.
Tum illud addo, excluso appulsu puncti cujusvis materiæ ad punctum loci, ad quod
punctum quodvis materiæ quovis momento appellit, & inde compenetratione, veram
impenetrabilitatem materiæ necessario consequi, quod in decimo nobis libr
o
v
plurimum
proderit. Nimirum nisi vires repulsivæ prohiberent; liberrime massa quævis per quamvis
aliam massam permearet, sine ullo periculo occursus ullius puncti cum alio quovis, ubi
haberetur apparens quædam compenetratio similis penetrationi luminis per crystalla,
u
Hic casus nusquam itidem haberetur; si duratio non esset quid continenter permanent, sed loco ipsius
admitteretur quædam existentia, ut ita dicam, saltitans, nimirum si quodvis materiæ punctum (& idem
potest transferri ad quævis creata entia) existeret tantum in momentis indivisililibus a se invicem remotis,
in omnibus vero intermediis possibilibus omnino non existeret. Eo casu coexistentia esset infinite
improbabilis eodem fere argumento, quo adventus unius puncti materiæ ad punctum spatii, in quo aliud
quodvis punctum unquam fuerit. In eodem nullum haberetur reale continuum ne in motu quidem; diversis
celeritates multo melius explicarentur: multo magis pateret, quomodo vita insecti brevissima possit
æquivalere vitæ cuivis longissimæ, per eundem nimirum numerum existentiarum inter extrema momenta.
Verum & exclusio cujusvis coexistentiæ abriperet secum omnes prorsus influxus physicos immediatos, ac
determinationes, & deberet haberi continua reproductio, immo creatio nova perpetua, & alia ejusmodi,
quæ admitti, non possunt, haberentur.
v
Stayanæ nimirum philosophiæ, in quo Auctor elegantissimus, & doctissimus hanc meam Philosophiam
exponit. Hunc ejus theorematis fructum jam cepimus hic supra, ubi in ipso opere de impenetrabilitate
egimus, & de apparenti compenetratione, quæ sine viribus mutuis haberetur a num. 360.
Qui casus sint
possibiles per
Divinam
Omnipotentiam:
usus superioris
theorematis in
Impenetrabilitate.
1...,222,223,224,225,226,227,228,229,230,231 233,234,235,236,237,238,239,240,241,242,...263
Powered by FlippingBook