Rogerius Josephus Boscovich: Theoria philosophiae naturalis - page 234

[273]
§ II
De Spatio, & Tempore, ut a nobis cognoscuntur
18. Diximus in superiore Supplemento de spatio, ac tempore, ut sunt in se ipsis:
superest, ut illud attingam, quod pertinet ad ipsa, ut cognoscuntur. Nos nequaquam
immediate cognoscimus per sensus illos existendi modos reales, nec discernere
possumus alios ab aliis. Sentimus quidem a discrimine idearum, quæ per sensus
excitantur m animo, relationem determinatam distantiæ, & positionis, quæ e binis
quibusque localibus existendi modis exoritur, sed eadem idea oriri potest ex innumeris
modorum, sive punctorum realium loci binariis, quæ inducant relationes æqualium
distantiarum, & similium positionum tam inter se, quam ad nostra organa, & ad reliqua
circumjacentia corpora. Nam bina materiæ puncta, quæ alicubi datam habent distantiam,
& positionem inductam a binis quibusdam existendi modis, alibi possunt per alios binos
existendi modos habere relationem distantiæ æqualis, & positionis similis, distantiis
nimirum ipsis existentibus parallelis. Si illa puncta, & nos, & omnia circumjacentia
corpora mutent loca realia, ita tamen, ut omnes distantiæ æquales maneant, & prioribus
parallelæ; nos easdem prorsus habebimus ideas, quin imo easdem ideas habebimus; si
manentibus distantiarum magnitudinibus, directiones omnes in æquali angulo
converterentur, adeoque æque ad se invicem inclinarentur ac prius. Et si minuerentur
etiam distantiæ illas omnes, manentibus angulis, & manente illarum ratione ad se
invicem, vires autem ex ea distantiarum mutatione non mutarentur, rite mutata virium
scala illa, nimirum curva illa linea, per cujus ordinatas ipsæ vires exprimuntur; nullam
nos in nostris ideis mutationem haberemus.
19. Hinc autem consequitur illud, si totus hic Mundus nobis conspicuus motu parallelo
promoveatur in plagam quamvis, & simul in quovis angulo convertatur, nos illum
motum, & conversionem sentire non posse. Sic si cubiculi, in quo sumus, & camporum,
ac montium tractus omnis motu aliquo Telluris communi ad sensum simul convertatur;
motum ejusmodi sentire non possumus: ideas enim eædem ad sensum excitantur in
animo. Fieri autem posset, ut totus itidem Mundus nobis conspicuus in dies
contraheretur, vel produceretur, scala virium tantundem contracta, vel producta; quod si
fieret; nulla in animo nostro idearum mutatio haberetur, adeoque nullus ejusmodi
mutationis sensus.
20. Ubi vel objecta externa, vel nostra organa mutant illos suos existendi modos ita, ut
prior illa æqualitas,
[274]
vel similitudo non maneat, tum vero mutantur ideæ, &
mutationis habetur sensus, sed ideas eædem omnino sunt, sive objecta externa
mutationem subeant, sive nostra organa, sive utrumque inæqualiter. Semper ideæ nostræ
differentiam novi status a priore referent, non absolutam mutationem, quæ sub sensus
non cadit. Sic sive astra circa Terram moveantur, sive Terra motu contrario circa se
ipsam nobiscum; eædem sunt ideæ, idem sensus. Mutationes absolutas nunquam sentire
possumus, discrimen a priori forma sentimus. Cum autem nihil adest, quod nos de
nostrorum organorum mutatione commoneat; tum vero nos ipsos pro immotis habemus
communi præjudicio habendi pro nullis in se, quæ nulla sunt in nostra mente, cum non
cognoscantur, & mutationem omnem objectis extra nos sitis tribuimus. Sic errat, qui in
navi clausus se immotum censet, littora autem, & montes, ac ipsam undam moveri
arbitratur.
Nos nec modos
existendi locales
posse absolute
cognoscere, nec
absolute
distantias, &
magnitudines.
Motum
communem nobis,
& Mundo non
posse a nobis
cognosci, nec si
ipse in quavis
ratione augeatur,
vel minuatur
totus.
Mutata positione
nostra, &
omnium, quæ
videmus, non
mutari nostras
ideas, & idcirco
nos motum nec
nobis adscribere,
nec reliquis.
1...,224,225,226,227,228,229,230,231,232,233 235,236,237,238,239,240,241,242,243,244,...263
Powered by FlippingBook